Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/43

E Wikisource
Haec pagina emendata est

So. hic, inquam, habito ego atque horunc seruos sum. Me. át scin quo modo?[1]
faciam ego hodie te superbum, nisi hinc abis. So. quonam modo?[2]
Me. auferere, non abibis, sí ego fustem sumpsero.
So. quin me esse huiius familiai familiarem praedico.
Me. uide sis quam mox uapulare uis, nisi actutum hinc abis. 360
So. tun domo prohibere peregre me aduenientem postulas?[3]
Me. haecine tua domust? So. ita inquam. Me. quis erus est igitur tibi?
So. Amphitruo, qui nunc praefectust Thebanis legionibus,
quicum nupta est Alcumena. Me. quid ais ? quid nomen tibi est?
So. Sosiam uocant Thebani, Dauo prognatum patre. 365
Me. ne tu istic hodie malo tuo compositis mendaciis
aduenisti, audaciai columen, consutis dolis.
So. immo equidem tunicis consutis huc aduenio, non dolis.
Me. at mentiris etiam: certo pedibus, non tunicis uenis.
So. ita profecto. Me. nunc profecto uapula ob mendacium. 370
So. non edepol uolo profecto. Me. at pol profecto ingratiis.
hoc quidem ‘profecto’ certum est, non est arbitrarium.
So. tuam fidem opsecro. Me. tun te audes Sosiam esse dicere,
quí ego sum ? So. perii. Me. parum etiam, praeut futurum est, praedicas.
quoius nunc es? So. tuo’, nam pugnis usu fecisti tuom. 375
pro fidem, Thebani ciues! Me. etiam clamas, carnufex?[4]
loquere, quid uenisti? So. ut esset quem tu pugnis caederes.[5]

  1. 356 sum ser. Camerarius
  2. 357 ni Ital.
  3. 361 tum cod.
  4. 376 fidem Aldus : fidi cod. (i. 10)
  5. 377 loq. Aldus : eloquere cod