Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/44

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Me. quoius es? So. Amphitruonis, inquam, Sosia. Me. ergo istoc magis,
quia uaniloquo’s, uapulabis : ego sum, non tu, Sosia.
So. ita di faciant, ut tu potius sis atque ego te ut uerberem.[1] 380
Me. etiam muttis? So. iam tacebo. Me. quis tibi erust? So. quem tu uoles.
Me. quid igitur? qui nunc uocare? So. nemo nisi quem iusseris.
Me. Amphitruonis te esse aiebas Sosiam. So. peccaueram,
nam Amphitruonis socium ne me ésse uolui dicere.[2]
Me. scibam equidem nullum esse nobis nisi me seruom Sosiam. 385
fugit te ratió. So. utinam istuc pugni fecissent tui.
Me. ego sum Sosia ille quem tu dudum esse aiebas mihi.
So. opsecro ut per pacem liceat te adloqui, ut ne uapulem.
Me. immo indutiae parumper fiant, si quid uis loqui.
So. non loquar nisi pace facta, quando pugnis plus uales. 390
Me. dicito [si] quid uis, non nocebo. So. tuae fide credo? Me. meae.[3]
So. quid si falles? Me. tum Mercurius Sosiae iratus siet.
So. animum aduorte. nunc licet mi libere quiduis loqui.
Amphitruonis ego sum seruos Sosia. Me. etiam denuo?
So. pacem feci, foedus feci. uera dico. Me. uapula.[4] 395
So. ut lubet quid tibi lubet fac, quoniam pugnis plus uales;
uerum, utut es facturus, hoc quidem hercle hau reticebo tamen.
Me. tu me uiuos hodie numquam facies quin sim Sosia.
So. certe edepol tu me alienabis numquam quin noster siem;
nec praesente nobis alius quisquamst seruos Sosia.[5] 400
qui cum | Amphitruone hinc una íuerám in exercitum.[6]

  1. 380 fort. f. tú p. s. a. ego téd ut u. (vel a. ut égo te u.)
  2. 384 vel med neme] memet Lindemann : sane me Palmer
  3. 391 Dic Lindemann : si del. Camerarius
  4. 395 foe. ici (ei-) Otto
  5. 400 praesente nobis (vel n. pr. ) testatur Nonius 76 : nobis praeter me (i. e. med) cod.
  6. 401 una] fort. simitu (v. 2)   ieram cod.