Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/447

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

MENAECHMI IV. iii

tu huc post hunc diem pedem intro non feres, ne frustra sis ;

quando tu me bene merentem tibi habes despicatui,

nisi feres argentum, frustra me ductare non potes. 20

695 aliam posthac inuenito quam habeas frustratui. —

Men. nimis iracunde hercle tandem. heiis tu, tibi dico, mane, redi. etiamne astas? etiam audes mea reuorti gratia? abiit intro, occlusit aedis. nunc ego sum exclusissumus : neque domi neque apud amicam mihi iam quicquam creditur. 25

700 ibo et consulam hanc rem amicos quid faciendum cen-

seant. —

ACTVS V

MenaechmvsII Matrona V. i

Men. Nimi' stulte dudum feci quom marsuppium

Messenioni cum argento concredidi.

immersit aliquo sese, credo, in ganeum.

Ma. prouisam quam mox uir meus redeat domum. 705 sed eccum uideo. salua sum, pallam refert. 5

Men. demiror ubi nunc ambulet Messenio.

Ma. adibo atque hominem accipiam quibu' dictis meret.

non te pudet prodire in conspectum meum,

flagitium hominis, cum istoc ornatu ? Men. quid est ? 710 quae te res agitat, mulier ? Ma. etiamne, inpudens, 10

muttire uerbum unum audes aut mecum loqui ?

Men. quid tandem admisi in me ut loqui non audeam ?

Ma. rogas me ? hdminis inpudentem audaciam !

Men. non tu scis, mulier, Hecubam quapropter canem 715 Graii esse praedicabant ? Ma. non equidem scio. 15

Men. quia idem faciebat Hecuba quod tu nunc facis :

694 frustra (es) (frustraV Ritschl 696 hercle iracunde Seyffcrt

698 abii cod. (corr. B' 1 ) octus itaedis cod. (corr. B 2 ) 707 dictis

quibus codd. Nonii 468 aeret cod. (corr. B' 2 ) (Apro M ; vi. 1) 710

res te cod. : trai. Brix, secundum morem Plautinum 713 vel med

(o) hom. Pylades

�� �