Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/448

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

V. i T. MACCI PLAVTI

omnia mala ingerebat quemquem aspexerat.

itaque adeo iure coepta appellari est Canes.

Ma. non ego istaec flagitia possum perpeti. 20 nam med aetatem uiduam | esse mauelim 720

quam istaec flagitia tua pati quae tu facis.

Men. quid id ad me, tu te nuptam possis perpeti

an sis abitura a tuo uiro ? an mos hic ita est

peregrino ut aduenienti narrent fabulas ? 25 Ma. quas fabulas ? non, inquam, patiar praeterhac, 725

quin uidua uiuam quam tuos m6res perferam.

Men. mea quidem hercle caussa uidua uiuito

uel usque dum regnum optinebit Iuppiter.

Ma. at mihi negabas dudum surrupuisse te, 30 nunc eandem ante oculos adtines : non te pudet? 730

Men. eu hercle ! mulier, multum et audax et mala's.

tun tibi hanc surruptam dicere audes quam mihi

dedit alia mulier ut concinnandam darem ?

Ma. ne istuc mecastor — iam patrem accersam meum 35 atque ei narrabo tua flagitia quae facis. 735

i, Decio, quaere meum patrem, tecum simul

ut ueniat ad me : ita rem | esse dicito.

iam ego aperiam istaec tua flagitia. Men. sanan es ?

quae mea flagitia ? Ma. pallam "] atque aurum meum 40 domo suppilas tuae ux6ri | et tuae 740

degeris amicae. satin haec recte fabulor ?

Men. quaeso hercle, mulier, si scis, monstra quod bibam

tuam qui possim perpeti petulantiam.

718 appellare cod. (corr. B 2 ) (pro -rei ?) 719 (tua) fla. Ritschl

cui ego j istaec displicet (fort. recte, nam ea vox frequens tn ore huius matronae) 720 med a te B 2 (usque) esse Redslob 723 adtuo cod. (corr. B 2 ) annos ita est hoc cod. (an mos et hic B' 1 ) : trai.

Bothe 729 Hanc mihi Bothe 730 eadem cod. 735

a. enarrabo P CD 736 deceo cod. Cf. K. Schmidt (Herm. 37, 388)

quare cod. (corr. B 2 ) 737 vel med rem (natam) e. Ritschl : fort. rem natam {pm. esse ; v. 1) 739 pallas Vahlcn (cf. 803 pallam pro

pallas) 740 uxoris (?) Lco, sed vide ne versus hiantes cum singulti-

entis locutione congruant

�� �