MERCATOR I. i
45 ui summa ut quidque poterat rapiebat domum. 45
obiurigare pater haec noctes et dies,
perfidiam, iniustitiam lenonum expromere ;
lacerari ualide suam rem, illius augerier.
summo haec clamore ; interdum mussans conloqui : 50 abnuere, negitare adeo me natum suom. 50
conclamitare tota urbe et praedicere
omnes tenerent mutuitanti credere.
amorem multos inlexe in dispendium :
intemperantem, non modestum, iniurium 55 trahere, exhaurire me quod quirem ab se domo ; 55
ratione pessuma a me ea quae ipsus optuma
omnis labores inuenisset perferens
amoris ui diffunditari ac didier.
conuicium tot me annos iam se pascere ; 60 quod nisi puderet, ne luberet uiuere. 60
sese extemplo ex ephebis postquam excesserit,
non, ut ego, amori neque desidiae in otio
operam dedisse neque potestatem sibi
fuisse ; adeo arte cohibitum esse (se) a patre : 65 multo opere inmundo rustico se exercitum 65
neque nisi quinto anno quoque solitum uisere
urbem atque extemplo inde, ut spectauisset peplum,
rus rusum confestim exigi solitum a patre.
ibi multo primum sese familiarium
45 ui sumat quicque (quoque B) ut (om. P CD ) p. cod. : corr. Came- rarius, Ritschl 47 lenonum iniustitiam Ritschl, rhythmo consulens
49 mussans Pius : mussa cod. 50 negitari cod. 52 timerent
Ritschl mutu tanti (mutuanti B) cod. 53 inlexe Camcrarius :
inlexit cod. 55 exurire cod. domo Camerarius : domum cod.
56 pessumam e eaque cod. itt vid. (t. e. pessuma me ea quae) : a add. Ussiug 57 perferis cod. 58 moris cod. (cf. matorum pro amato- rum v. 16) diffunditare (cum didere) Gidielmius didier Gronovius : diedere (die heret B) cod. 59 conuicium Ital. : conuirium (con-
iurium B) cod. se pascere Dousa : si pasceret cod. (t add. nt in vv. 42, 78 et aliis huius loci) 60 puderet Pius : luderet cod. 61
excesseris cod. 62 non Ital. : nonne (none) cod. : noenu(?) Leo
mori cod. (cf. v. 58) 64 se add. Camerarius 66 solitum Ritscni: positum cod. : ab eo situm (?) Leo uisere] est B (v. 1) 69 se cod.
�� �