Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/476

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

I. i T. MACCI PLAVTI

70 laborauisse, quom haec pater sibi diceret : 70

' tibi aras, tibi occas, tibi seris, tibi item metis,

tibi denique iste pariet laetitiam labos.'

postquam recesset uita patrio corpore,

agrum se uendidisse atque ea pecunia 75 nauim, metretas quae trecentas tolleret, 75

parasse atque ea se mercis uectatum undique,

adeo dum, quae tum haberet, peperisset bona ;

me idem decere, si ut deceret me forem.

ego me ubi inuisum meo patri esse intellego 79,

80 atque odio tesse met quoi placere aequom fuit,

amens amansque ui animum offirmo meum,

dico esse iturum me mercatum, si uelit :

amorem missum facere me, dum illi opsequar.

agit gratias mi atque ingenium adlaudat meum ; 85

85 sed mea promissa non neglexit persequi.

aedificat nauim cercurum et mercis emit,

parata naui imponit, praeterea mihi

talentum argenti ipsus sua adnumerat manu ;

seruom una mittit, qui olim puero paruolo 90

90 mihi paedagogus fuerat, quasi uti mihi foret

custos. his sic confectis nauim soluimus.

Rhodum uenimus, ubi quas- mercis uexeram

omnis ut uolui uendidi ex sententia.

lucrum ingens facio praeterquam mihi meu' pater 95

95 dedit aestumatas mercis : ita peculium

71 occasis (occasus) cod. item Guietus : eidem cod. (Ipro et corr. idem) metes Muretus 73 recessit cod. 76 ea se mercis

Gulielmius : eam semper cis cod. (i. 5) uectatam P CD 77 quae tum Muretus : questum cod. 78 diceret si ut diceret cod. : corr. Pylades

81 me esse Pylades, fort. recte (ii. 1) : esse ei Ribbeck quod placeret cod. : corr. Camerarius vix ess' me quoii placere 82 ui Ussing : ut cod. (v. 7, p. 77) : ut (sum) (?) Leo : uix Skutsch {Herm. 32, 92) 86 Et Ritschl 87 cercurum quod testatur Nonius 533 etiam in cod.

fuisse videtur (gerariam P 015 , gubernatorum B) 89 abnumerat

cod. 90 o. a pu. D % 92 his sic c. Bothe : isset c. cod. {pro

isseiconf., *'. e. is seic conf. ?) 95 facio Ital. : facto cod.

�� �