Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/485

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

MERCATOR II. ii

280 mihi esse in urbe, ne me exspectet ; nam mihi

tris hodie litis iudicandas dicito. 10

i, et hoc memento dicere. Se. numquid amplius ? Ly. tantumst. De. Lysimache, salue. Ly. eugae, Demipho, salueto. quid agis ? quid fit ? De. quod miserrumus.

285 Ly. di melius faxint ! De. di hoc quidem faciunt. Ly.

quid est ? De. dicam, si uideam tibi esse operam aut otium. 15

Ly. quamquam negotiumst, si quid ueis, Demipho, non sum occupatus umquam amico operam dare. De. benignitatem tuam mihi experto praedicas.

290 quid tibi ego aetatis uideor ? Ly. Accherunticus,

senex uetus, decrepitus. De. peruorse uides. 20

puer siim, Lysimache, septuennis. Ly. sanun es qui puerum te esse dicas ? De. uera praedico. Ly. modo hercle in mentem uenit quid tu diceres :

295 senex quom extemplo est, iam nec sentit nec sapit,

aiunt solere eum rusum repuerascere. 25

De. immo bis tanto ualeo quam ualui prius. Ly. bene hercle factum et gaudeo. De. immo si scias, oculeis quoque etiam plus iam uideo quam prius.

300 Ly. benest. De. malae rei deico. Ly. iam istuc non

benest. De. sed aussimne ego tibi eloqui fideliter ? 30

Ly. audacter. De. animum aduorte. Ly. fiet sedulo. De. hodie eire occepi in ludum litterarium, Lysimache. ternas scio iam. Ly. quid ternas ? De. amo.

305 Ly. tun capite cano amas, senex nequissume ?

281 leiteis A deicit^o) A 282 Ei P dicere numquid

vix placet adicere Schoell : fort. dice 284 salueo P 285

m. facient A quidst A {vix pro quid idst) 286 op. esse

Ritschl, cui tibi | esse displicet 289 exporto A 298 si om. P

300 bonum est P (c/. ad Bacch. 502) 301 fideliter] siquid uelim P 303 in ludum occepi literarum P 304 amo] scio A 305

neq. fhomo] A [yel pro amo correctiira marg. ad v. 304 adscript. vel var. lect. homo neq.)

�� �