II. ii T. MACCI PLAVTI
35 De. si canum seu istuc rutilumst siue atrumst, amo.
Ly. ludificas nunc tu me heic, opinor, Demipho.
De. decide collum stanti si falsum loquor ;
uel, ut scias me amare, cape cultrum, [ac] seca
digitum uel aurem uel tu nassum uel labrum : 310
40 sei mouero me seu secari sensero,
Lysimache, auctor sum ut med amando — enices.
Ly. si umquam uidistis pictum amatorem, em illic est.
nam meo quidem animo uetulus, decrepitus senex
tantidemst quasi sit signum pictum in pariete. 315
45 De. nunc tu me, credo, castigare cogitas.
Ly. egon te ? De. nihil est iam quod tu mihi suscenseas :
fecere tale ante aliei spectatei uirei.
humanum amarest, humanum autem ignoscere est :
(humanum) * * * atque id ui optingit deum. 320
50 ne sis me obiurga, hoc non uoluntas me impulit.
Ly. quin non obiurgo. De. at ne deteriorem tamen
hoc facto ducas. Ly. egon te ? ah, ne di siuerint !
De. uide sis modo etiam. Ly. uisumst. De. certen ?
Ly. perdi' me.
hic homo ex amore insanit. numquid uis ? De. uale. 325
55 Ly. ad portum propero, nam ibi mihi negotium est.
De. bene anibulato. Ly. bene nale. — De. bene sit tibi.
quin mihi quoque etiamst ad portum negotium.
nunc adeo ibo illuc. sed optume gnatum meum
uideo eccum. opperiar hominem. hoc nunc mihi uiso 330
opust,
306 displicet seu istuc fort. seust hoc rutilum (-um P) 307
vel opino 308 d. c. si falsum stati loquar P 309 ac om. P 312 fort. uti me a. 314 uetulus] plane A (' qnod ad tantidemst pertinet '
Leo) 319, 320 humanum amarest humanum autem ignoscere
est P : humanum amarest atque (!pro atqui) id uel ( pro uei) optingit deum A utrum discrepantia lectionis antiqua sit (ut in 251, 269-7 O an c.x omissione orta (iii. 11, p. 51") incertum 322-57 deest A
322 qui cod. 323 egone athene-desiuerint cod. : corr. Camerarius
(i. 6) 327 ualeto (-te B) cod. 330 uisost opus cod. (illud st
saepissime transpositum est in codice P ,
�� �