Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/488

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


II. iii T. MACCI PLAVTI

ubi uoluptatem aegritudo uincat, quid ibi inest amoeni ? 25 nequiquam abdidi, apscondidi, apstrusam habebam : 360

muscast meu' pater, nil potest clam illum haberi, nec sacrum nec tam profanum quicquamst, quin ibi ilico

adsit. nec qui rebus meis confidam mi ulla spes in corde certast. De. quid illuc est quod solus secum fabulatur filius ? 30 sollicitus mihi nescioqua re uidetur. Ch. attatae ! 365

meu' pater hicquidem est quem uideo. ibo, adloquar.

quid fit, pater? De. unde incedis, quid festinas, gnate mi ? Ch. recte,

pater. De. ita uolo, sed istuc quid est tibi quod commutatust

color ? numquid tibi dolet ? Ch. nescioquid meo animost aegre,

pater. 35 poste hac nocte non quieui sati' mea ex sententia. 370

De. per mare ut uectu's, nunc oculi terram mirantur tui. Ch. magis opinor — De. id est profecto ; uerum actutum

apscesserit. ergo edepol palles. si sapias, eas ac decumbas domi. Ch. otium non est : mandatis rebus praeuorti uolo. 40 De. cras agito, perendie agito. ' Ch. saepe ex te audiui, 375

pater : rei mandatae omnis sapientis primum praeuorti decet. De. age igitur ; nolo aduorsari tuam aduorsum sententiam. Ch. saluos sum, siquidem isti dicto solida et perpetuast

fides. De. quid illuc est quod a me solus se in consilium seuocat ?

364 fabuletur .P rD 365 (de) re Luclis at tace B 368

quid istuc Bach 370 mea Ital. : me cod. 37 1-2 sec ?- Ussing

' qui vv. 371-2 pro v. 389 yzV/.rzV, totius loci 373-89 compendium in actione fieri volebaV Leo 372 vel opino 373-88 paucorum

versuum exitus apparent A 379 mea me (B) (pro a me ? iv. 3)

vel illa me (P cv> ) (J>ro ille a me ?) cod. : hic a me Anspach sed B

(vix antiqua formd)

�� �