Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/487

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

MERCATOR II. ii

huic persuadere quo modo potis siem 60

ut illam uendat neue det matri suae ;

nam ei dono aduexe audiui. sed praecauto opust,

ne hic illam me animum adiecisse aliqua sentiat.

C H A R I N V S D E M I P H O Hi

335 Ch. Homo me miserior nullust aeque, opinor,

neque aduorsa quoi plura sint sempiterna ;

satin quidquid est quam rem agere occepi, proprium nequit mi quod cupio euenire ?

ita mihi mala res aliqua obicitur, 5

340 bonum quae meum comprimit consilium.

miser amicam mihi paraui, animi caussa, pretio eripui, ratus clam patrem (me) meum posse habere ; is resciuit et uidit et perdidit me ;

neque is quom roget quid loquar cogitatumst, 10

345 ita animi decem in pectore incerti certant.

nec quid corde nunc consili capere possirn scio, tantus cum cura meost error animo, dum serui mei perplacet mi consilium, dum rusum hau placet nec pater poti' uidetur 15

350 induci ut putet matri ancillam emptam esse illam.

nunc si dico ut res est atque illam mihi me emisse indico, quem ad modum existumet me ? atque illam apstrahat, trans mare hinc uenum asportet ; 354—5 scio saeuo' quam sit, domo doctus. igitur 20

hoccine est amare ? arare mauelim quam sic amare. iam | hinc olim inuitum domo extrusit ab se, mercatum ire iussit : ibi hoc malum ego inueni.

331 persuade cod. (corr. Z? 2 ) 333 praecautost opus cod. (cf. v.

33°) 335 nullus es t cod. vel opino 338 eu. quod cu. cod. :

traieci, nam euenir' vi.x feretidum euenire] esse id Goetz (anap.), cui proprium displicet 341 eripui] l fort. adiectivum latet' Leo 342

me add. Bentley 344 cogitat unde est B 353 atque] a me

Ussing 354, 355 igitur] dico Studemund 357 (me) inuitum

Ritschl 358-72 paucorum vcrsuum initia apparent A 358

merc.] acm — A (J>ro ab se, ac | Mercatum etc. V)

�� �