Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/50

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Al. lacrumantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem. Iv. tace,
ne corrumpe oculos, redibo actutum. Al. id ‘actutum’ diu est. 530
Iv. non ego te hic lubens relinquo neque abeo aps te. Al. sentio,
nam qua nocte ad me uenisti, eadem abis. Iv. qur me tenes?
tempus est: exire ex urbe priu’ quam lucescat uolo.[1]
nunc tibi hanc pateram, quae dono mi illi ob uirtutem data est,
Pterela rex qui potitauit, quem ego mea occidi manu, 535
Alcumena, tibi condono. Al. facis ut alias res soles.
ecastor condignum donum, qualest qui donum dedit.[2]
Me. immo sic: condignum donum, qualest quoi dono datumst.
Iv. pergin autem? nonne ego possum, furcifer, te perdere?
Al. noli amabo, Amphitruo, irasci Sosiae caussa mea. 540
Iv. faciam ita ut uis. Me. ex amore hic admodum quam saeuos est.
Iv. numquid uis? Al. ut quom apsim mé ames, me tuam té apsenti tamen.[3]
45 Me. eamus, Amphitruo. lucescit hoc iam. Iv. ábi prae, Sosia;
iam ego sequar. numquid uis? Al. etiam: ut actutum aduenias. Iv. licet,
prius túa opinione híc adero: bonum animum habe. —[4] 545
nunc te, nox, quae me mansisti, mitto ut concedas die,[5]
ut mortalis inlucescat luce clara et candida.[6]
atque quanto, nox, fuisti longior hac proxuma,

  1. 533 est add. Ital. (seq. ex-)
  2. 537 ecastor] edepol Nonius 198 (? pro eu ed.)
  3. 542 absentem cod. : corr. Leo (-tē)
  4. 545 prīus suspectum
  5. 546 uccedas ut vid. cod. (nec cedas D, ut cedas cett.) (cf. Journ. Phil. 26, 290)
  6. 547 inlucescas corr. -at cod. ut vid.