tanto breuior dies ut fiat faciam, ut aeque disparet[1]
et dies é nocte accedat. ibo et Mercurium supsequar. —[2] 550
Am. Age i tu secundum. So. Sequor, supsequor te.
Am. scelestissumum te arbitror. So. nam quamobrem?
Am. quia id quod neque est neque fuit neque futurum est
mihi praedicas. So. eccere, iam tuatim[3]
facis, ut tuis nulla apud te fides sit.[4] 555
Am. quid est ? quo modo ? iam quidem hercle ego tibi istam
scelestam, scelus, linguam apscidam. So. tuos sum,
proinde ut commodumst et lubet quidque facias;
tamen quin loquar haec uti facta sunt hic,
numquam ullo modo me potes deterrere. 560
Am. scelestissume, audes mihi praedicare id,
domi te esse nunc qui hic ades? So. uera dico.
Am. malum quod tibi di dabunt, atque ego hodie
dabo. So. istuc tibist in manu, nam tuos sum.
Am. tun me, uerbero, audes erum ludificari? 565
tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac
uidit nec potest fieri, tempore uno
homo idem duobus locis ut simul sit?
So. profecto ut ioquor res ita est. Am. Iuppiter te
perdat. So. quid mali sum, ere, tua ex re promeritus ? 570
Am. rogasne, inprobe, etiam qui ludos facis me?
So. merito maledicas mihi, si id ita factum est.
uerum hau mentior, resque uti facta dico.