Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/509

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

MERCATOR V. ii

Evtychvs Charinvs ii

Ev. Diuom atque hominum quae speratrix atque era eadem

es hominibus, spem speratam quom optulisti hanc mihi gratis ago. ecquisnam deus est qui mea nunc laetus laetitia fuat ?

845 domi erat quod quaeritabam : sex sodalis repperi,

uitam, amicitiam, ciuitatem, laetitiam, ludum, iocum ; 5

eorum inuentu res simitu pessumas pessum dedi, iram, inimicitiam, maerorem, lacrumas, exsilium, inopiam, solitudinem, stultitiam, exitium, pertinaciam.

850 date, di, quaeso conueniundi mihi eius celerem copiam.

Ch. apparatus sum ut uidetis : abicio superbiam ; 10

egomet mihi comes, calator, equos, agaso, | armiger, egomet sum mihi imperator, idem egomet mihi oboedio, egomet mihi fero quod usust. o Cupido, quantus es !

855 nam tu quemuis confidentem facile tuis factis facis,

eundem ex confidente actutum diffidentem denuo. 15

Ev. cogito quonam ego illum curram quaeritatum. Ch.

certa rest me usque quaerere illam quoquo binc abductast gentium ; neque mihi ulla opsistet amnis nec mons neque adeo mare

860 nec calor nec frigus metuo neque uentum neque grahdinem ; imbrem perpetiar, laborem sufferam, solem, sitim ; 20

non concedam neque quiescam lisquam noctu neque dius priu' profecto quam aut amicam aut mortem inuestigauero. Ev. nescioquoia uox ad auris mi aduolauit. Ch. inuoco

865 uos, Lares uiales, ut me bene tutetis. Ev. Iuppiter !

842, 843 (c/. vv. 598 ab ) del. Bothe 842 superatrix Ribbeck :

seruatrix Redslob (Liter . Centralbl. 1895, p. 1761) omnibus Ribbeck

843 quam cod. mihi (tibi) edd. (ex v. 5g8 b ) 844 fiat (fiet B) cod. (v. 7) 847 inuentu res Camerarius : inuenturus (P 00 ; vel inuentu st (B) cod. 849 post huHcv.lacitnam sign. Ritschl 850 vel mi 852 agaso(sum) Ritschl 857 res aliiicf.ad v. 847) 859 obstabit (-uit) codd. Nonii 191 atque adeo codd. Nonii 860 calos (i. e. calus) Gandino : calor 1 generis netitri ' testatur Nonius 200 neque frigus neque calor

schol. Georg. 2, 344, codd. Nonii (calorem) 862 nusquam Habich

diu Nonius 98 865 diales codd. Nonii 476

PLAVT. I 31

�� �