V. ii T. MACCI PLAVTI
25 estne illic Charinus? Ch. ciues, bene ualete. Ev. ilico sta, Charine. Ch. qui me reuocat? Ev. Spes, Salus,
Victoria. Ch. quid me uoltis ? Ev. ire tecum. Ch. alium comitem
quaerite, non amittunt hi me comites qui tenent. Ev. qui sunt ei ? Ch. cura, miseria, aegritudo, lacrumae, lamentatio. 870
30 Ev. repudia istos comites atque huc respice et reuortere. Ch. siquidem mecum fabulari uis, supsequere. Ev. sta
ilico. Ch. male facis properantem qui me commorare. sol abit. Ev. si huc item properes ut istuc properas, facias rectius : huc secundus uentus nunc est ; cape modo uorsoriam : 875
35 hic fauonius serenust, istic auster imbricus ;
hic facit tranquillitatem, iste omnis fluctus conciet. recipe te ad terram, Charine, huc ex aduorsoque uide sis. nubis ater imberque instat — aspicin ? — ad sinisteram. caelum ut est splendore plenum nonne ex aduorso uides ? 880 40 Ch. religionem illic (mi) obiecit : recipiam me illuc. Ev.
sapis. o Charine, contra pariter fer gradum et confer pedem, porge bracchium. Ch. prehende. iam tenes ? Ev. teneo.
Ch. tene. Ev. quo nunc ibas ? Ch. exsulatum. Ev. quid ibi faceres ?
Ch. quod miser.
Ev. st!
866 (heus) ilico Bothe : (isti) ilico Mueller (Rhein. Mus. 54, 396) 871 hoc cod. (forma antiqua) 874 vel isto 878 recipe te
Camerarius : recipite cod. (i. 3) ex adu. (vel exaduorsumque) uide
sis scripsi : non ne (me B) ex aduorso uide cod. (c/. vv. 879, 880) 879 atra Ital. aspicin (?) Leo : aspice non (P^) vel aspiciae non
(B) cod. ad sin. [atque ut (ut om. B) detis] cod. (pro at que
uidetis. Spectat ad v. 878 ; iv. 5) 880 splendore est PC° nonne om cod. (cf. v. 878^ vel exaduorsum 881 mi add. Ritschl
- 884 Quod cod. (corr. B~) qui tibi P CD faceres Lachmann : facer
his (facere uis B) cod. miser.^Ev. St ! (extra versum) scripst : miserst cod. (miser B 2 )
�� �