Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/57

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Am. Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam,
quam omnium Thebis uir unam esse optumam diiudicat,
quamque adeo ciues Thebani uero rumiferant probam.[1]
ualuistin usque? exspectatun aduenio? So. hau uidi magis.
exspectatum eum salutat magis hau quicquam quam canem.[2] 680
Am. et quom [te] grauidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo.[3]
Al. opsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratia
sic salutas atque appellas, quasi dudum non uideris,
quasi qui nunc primum recipias te domum huc ex hostibus,[4]
atque me nunc proinde appellas quasi multo post uideris?[5] 685
Am. immo equidem te nisi nunc hodie nusquam uidi gentium.
Al. qur negas? Am. quia uera didici dicere. Al. haud aequom facit
qui quod didicit id dediscit. an periclitamini
quid animi habeam? sed quid huc uos reuortimini tam cito?[6]
an te auspicium commoratum est an tempestas continet[7] 690
qui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras?
Am. dudum? quam dudum istuc factum est? Al. temptas. iam dudum, modo.[8]
Am. quí istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis: iam dudum, modo?
Al. quid enim censes? té ut deludam contra lusorem meum,
qui nunc primum te aduenisse dicas, modo qui hinc abieris. 695
Am. haec quidem deliramenta loquitur. So. paullisper mane,
dum edormiscat unum somnum. Am. quaene uigilans somniat?

  1. 678 uerorumificant cod. (uerorum mirificant B³) : testatur rumiferant Nonius 167
  2. 680 quicquam Bothe : quisquam cod.
  3. 681 te del. Pylades ascipio cod.
  4. 684 quasique Camerarius
  5. 685 secl. Muretus
  6. 689 fort. ⟨uos⟩ huc uos reuortimini (cf. v. 238), nam revv-displicet
  7. 690 continit Luchs
  8. 692 i. dudum Brunck : i. dudum pridem cod. (iv, p. 61)