Al. equidem ecastor uigilo et uigilans id quod factum est fabulor.
nam dudum ante lucem et istunc et te uidi. Am. quó in loco?
Al. hic in aedibus ubi tu habitas. Am. numquam factum est. So. non taces? 700
quid si e portu nauis huc nos dormientis detulit?
Am. etiam tu quoque adsentaris huïc? So. quid uis fieri?
non tu scis? Bacchae bacchanti si uelis aduorsarier,
ex insana insaniorem facies, feriet saepius;
si opsequare, una resoluas plaga. Am. at pol qui certa res[1] 705
hanc est obiurgare, quae me hódie aduenientem domum[2]
noluerit salutare. So. inritabis crabrones. Am. tace.
Alcumena, unum rogare te uolo. Al. quiduis roga.[3]
Am. num tibi aut stultitia accessit aut superat superbia?[4]
Al. qui istuc in mentemst tibi ex me, mi uir, percontarier?[5] 710
Am. quia salutare aduenientem me solebas antidhac,
appellare itidem ut pudicae suos uiros quae sunt solent.
eo more expertem te factam adueniens offendi domi.
Al. ecastor equidem te certo héri aduénientem ilico[6]
et salutaui et ualuissesne usque exquisiui simul, 715
mi uir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi.
So. tun heri hunc salutauisti? Al. et te quoque etiam, Sosia.
So. Amphitruo, speraui ego istam tibi parituram filium;
uerum non est puero grauida. Am. quid igitur? So. insania.
Al. equidem sana sum et deos quaeso ut salua pariam filium. 720
uerum tu malum mágnum habebis si hic suom officium facit:
ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet.[7]
- ↑ 705 obs. una Camerarius : obsequar funa cod. (F pro E) rem soluas Pistoris (cf. Asin. 433)
- ↑ 706 vel med
- ↑ 708 roga Aldus : rogare roga cod. (iv. 2, 3)
- ↑ 709 num Camerarius : nunc cod.
- ↑ 710 mente est cod., etiam codd. Nonii 44 (pro mentest, i. e. -tem est) ex me codd. Nonii : om. cod.
- ↑ 714 heri <huc> Mueller
- ↑ 722 concedet cod. (corr. J)