III. ii T. MACCI PLAVTI
��Alcvmena Ivppiter
��Al. Durare nequeo in aedibus. ita me probri,
stupri, dedecoris a uiro argutam meo !
ea quae sunt facta tinfectare est att clamitat,
quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit ; 885
5 atque id me susque deque esse habituram putat.
non edepol faciam, neque me perpetiar probri
falso insimulatam, quin ego illum aut deseram
aut sati' faciat mi ille atque adiuret insuper
nolle esse dicta quae in me insontem protulit. 890
10 Iv. faciundum est mi illud fieri quod illaec postulat,
si me illam amantem ad sese studeam recipere :
quando ego quod feci id factum Amphitruoni offuit
atque illi dudum meus amor negotium
insonti exhibuit, nunc autem insonti mihi 895
15 illius ira in hanc et male dicta expetent.
Al. sed eccum uideo qui (modo) me miseram arguit
stupri, dedecoris. Iv. te uolo, uxor, conloqui.
quo te auortisti ? Al. ita (ingeni) ingenium meumst :
inimicos semper osa sum optuerier. 900
20 Iv. heia autem inimicos ? Al. sic est, uera praedico ;
nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es.
Iv. nimi' uerecunda es. Al. potin ut apstineas manum ?
nam certo, si sis sanus aut sapias satis,
quam tu inpudicam esse arbitrere et praedices, 905
25 cum ea tu sermonem nec ioco nec serio
tibi habeas, nisi sis stultior stultissumo.
Iv. si dixi, nihilo magis es neque ego esse arbitror,
884 infecta restatVahlen : infecta testat Palmcr :fort. infecta praestat 893 id factum Camerarius : factum id cod. 894 illi Pyladcs :
ille cod. (cf 1002): vix illae 897 sed (set) Guietus: et cod.
s o
modo (m) add. Goetz, Loewe 899^'ngeni add. Seyjfcrt 903
iracunda Lambinus potin Camcrarius : potin est cod. 906 ea
tu Camerarius : fatu cod. (Fpro E) 907 nisi si sis cod. (nisi sis J)
�� �