Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/95

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ASINARIA II. ii

Le. ait se ob asinos ferre argentum atriensi Saureae, 80

uiginti minas, sed eum sese non nosse hominem qui siet, ipsum uero se nouisse callide Demaenetum.

350 quoniam ille elocutus haec sic — Li. quid tum ? Le. ausculta

ergo, scies. extemplo facio facetum me atque magnuficum uirum, dico med esse atriensem. sic hoc respondit mihi : 85

' ego pol Sauream non noui neque qua facie sit scio. te non aequomst suscensere. si erum uis Demaenetum,

355 qu£m ego noui, adduce : argentum non morabor quin feras.' ego me dixeram adducturum et me domi praesto fore ; ille in balineas iturust, inde huc ueniet postea. 90

quid nunc consili captandum censes? dice. Li. em istuc ago quo modo argento interuortam et aduentorem et Sauream.

360 iam hoc opus est exasceato ; nam si ille argentum prius hospes huc adfert, continuo nos ambo exclusi sumus. nam me hodie senex seduxit solum sorsum ab aedibus, 95

mihi tibique interminatust nos futuros ulmeos, ni hodie Argyrippo argenti essent uiginti minae ;

365 iussit uel nos atriensem uel nos uxorem suam defrudare, dixit sese operam promissam dare. nunc tu abi ad forum ad erum et narra haec ut nos acturi 100

sumus : te ex Leonida futurum esse atriensem Sauream, dum argentum adferat mercator pr6 asinis. Le. faciam ut

iubes.

370 Li. ego illum interea hic oblectabo, priu' si forte aduenerit. Le. quid ais ? Li. quid uis ? Le. pugno malam si tibi

percussero, mox quom Sauream imitabor, caueto ne suscenseas. 105

348 se Acidalius, Bentley, quibus minas displicet (cf. me |"me] v. 343 1 ) 349 post 350 cod. : corr. Acidalius 356 dixi erum Acidalius : dixe- ram cod. 358 dic cod. 360 ex&sceatum cod. (i. 9)

364 arg. essent uig. Fleckeisen : essent uig. arg. cod. 366 promiscam Pahnerius : promissam cod. : promissum Haeberlin (Philol. 56, 162) 369 vel uti 372 imitabor Sauream Fleckeisen, cui imitabdr displicet

�� �