Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/96

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

II. ii T. MACCI PLAVTI

Li. hercle uero tu cauebis ne me attingas, si sapis, ne hodie malo cum auspicio nomen commutaueris. Le. quaeso, aequo animo patitor. Li. patitor tu item quom 375

ego te referiam. Le. dico ut usust fieri. Li. dico hercle ego quoque ut

facturu' sum. 110 Le. ne nega. Li. quin promitto, inquam, hostire contra ut

merueris. Le. ego abeo, tu iam, scio, patiere. sed quis hic est ? is est, ille est ipsus. iam ego recurro huc. tu hunc interea hic tene. uolo seni narrare. Li. quin tuom officium facis ergo ac 380

fugis ?

iii Mercator Libanvs

Me. Vt demonstratae sunt mihi, hasce aedis esse oportet Demaenetus ubi dicitur habitare. i, puere, pulta atque atriensem Sauream, si est intus, euocato huc. Li. quis nostras sic frangit fores ? ohe, inquam, si quid audis. 5 Me. nemo etiam tetigit. sanun es ? Li. at censebam 385

attigisse propterea huc quia habebas iter. nolo ego fores conseruas meas a te uer-berarier. sane ego £um amicus nostris. Me. pol hau periclum est cardines ne foribus ecfringantur, si | istoc exemplo omnibus qui quaerunt respondebis. 10 Li. ita haec morata est ianua : extemplo ianitorem 390

clamat, procul si quem uidet ire ad se calcitronem. sed quid uenis? quid quaeritas? Me. Demaenetum uo-

lebam. Li. si sit domi, dicam tibi. Me. quid eiius atriensis ? Li. nihilo mage intus est. Me. ubi est ? Li. ad tonsorem

ire dixit.

376 usus cod. 377 ut memineris codd. Nonii 3 380 tuom

Ital., Leo {Rhein. Mus. 38. 4) : tu cod. (iii. 3) 387 nostris Guliel-

mus : nostris aedibus cod. (iv. 1) 389 si (tu) i. Kaempf ex-

templo cod. : vix exempulo Istoc ex. si alii

�� �