Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/102

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

I. i T. MACCI PLAVTI

Gr. quia numquam merui, tu meruisti et nunc meres.

Tr. orationis operam compendi face, 60

nisi te mala re magna mactari cupis.

Gr. eruom daturin estis bubus quod feram ? 60 date aes inhonestis : agite, porro pergite

quoniam occepistis : bibite, pergraecamini,

este, ecfercite uos, saginam caedite. 65

Tr. tace atque abi rus. ego ire in Piraeum uolo,

in uesperum parare piscatum mihi. 65 eruom tibi aliquis cras faxo ad uillam adferat.

quid est quod tu me nunc optuere, furcifer ?

Gr. pol tibi istuc credo nomen actutum fore. 7°

Tr. dum interea sic sit, istuc ' actutum ' sino.

Gr. ita est. sed unum hoc scito, nimio celerius 70 uenire quod obest quam illuc quod cupide petas.

Tr. molestus ne sis nunciam, i rus, te amoue.

ne tu hercle praeterhac mihi non facies moram. — • 75

Gr. satin abiit neque quod dixi flocci existumat ?

pro di inmortales, opsecro uostram fidem ! 75 facite huc ut redeat noster quam primum senex,

triennium qui iam hinc abest, priu' quam omnia

periere, et aedes et ager ; qui nisi huc redit, 80

paucorum mensum sunt reUctae reliquiae.

nunc rus abibo. nam eccum erilem filium 80 uideo, corruptum | ex adulescente optumo. —

ii Philolaches

Recordatu' multum et diu cogitaui

argumentaque in pectus multa institui 85

ego, atque in meo corde, si est quod mihi cor,

62 ser uom cod, (coir.B-) daturi cod. 63 data es in(h)onestis cod. {coir. B-) 64 occepisti B-P^^ bibi cod. {coir. B^) 65

ecfercite Camerariits : ecferute (ec ferite B\ cod. 69 quod tu iB)

w/quid tu fPCD) /.^. quid est ? quid tu) cod. 71 intereas cod.

73 obest scripsi: moleste cod. {cf. v. 74) ueniet quod noles Leo 74 vel sic distiiigiie sis, nunciam i 75 [erres] hercle cod. (iv. 3) : erres del. SpeHgel 80 huc] nunc Ritsclil^ 81 mensuum rod. 83

corruptum (tam) Pradel de praepos. p. 543

�� �