Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/186

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IV. iv T. MACCI PLAVTI

5 Sag. quid id quod uidisti ? ut munitum muro tibi uisum

oppidumst? Vi. si incolae bene sunt morati, id pulchre moenitum arbitror. perfidia et peculatus ex urbe et auaritia si exsulant, 555

quarta inuidia, quinta ambitio, sexta optrectatio, septumum peiiurium, — To. eugae ! Vi. octaua indiligentia, lo nona iniuria, decumum, quod pessumum adgressust, scelus : haec unde aberunt, ea urbs moenita muro sat erit simplici ; ubi ea adenint, centumplex murus rebus seruandis parumst. 560 To. quid ais tu? Do. quid uis? To. tu in ilHs es decem

sodalibus : te in exsiUum ire hinc oportet. Do. quid iam ? To. quia

peiiurus es. 15 Do. uerba quidem haud indocte fecit. To. ex tuo, inquam,

usust : eme hanc. Do. edepol qui quom hanc magi' contemplo, magi' placet.

To. si hanc emeris, di inmortales ! nuUus leno te alter erit opulentior. 565

euortes tuo arbitratu hdmines fundis, familiis ; cum optumis uiris rem habebis, gratiam cupient tuam : 20 uenient ad te comissatum. Do. at ego intro mltti uotuero. To. at enim ilH noctu occentabunt ostium, exurent fores : proin tu tibi iubeas concludi aedis foribus ferreis, 570

ferreas aedis commutes, Hmina indas ferrea, ferream seram atque aneUum ; ne sis ferro parseris : 25 ferreas tute tibi impingi iubeas crassas compedis.

Do. i sis [in] malum cruciatum. To. i sane td — hanc

eme ; ausculta ipihi.

553 uisumst oppidum P {cf. ad Merc. 330) 554 id om P 556 ambitio] arbitrio A 557 vix Sag. eugae 558 adgressu P

(iii, 3") 559-60 ea urbs . . . aderunt otn. P {propter homoeotel.^

559 /<"• moero 560 aberunt ^ inurum.<4 562 ire hinc]

h — A (i. e. hinc ire) 563 ussut B [pro ussust ?") 564 vcl mage c. mage 568 uotuero Camerarius : uoluero A : om. P 572

anellum Bothe : anulum codd. 573 tulte A conpedis crassas A

574 i sisin ^ : i in P: in seclnsi : fort. in' (tu) h(an)c eme au. A : hanc eme {sed eme hanc T) atque au. P

�� �