Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/391

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

RVDENS IV. iv

aurum auro expendetur, argentum argento exaequabimus.

Gr. fac sis aurum ut uideam, post ego faciam ut uideas

cistulam.

Da. caue malo ac tace tii. tu perge ut occepisti dicere. 45" 1090 Tr. unum te opsecro ut ted huiius commiserescat mulieris

si quidem hic lenonis eius est uidulus, quem suspicor ;

hic nisi de opinione certum nihil dico tibi.

Gr. uiden? scelestus aucupatur. Tr. sine me ut occepi

loqui.

si scelesti illius est hic quoiius dico uidulus, 50

1095 haec poterunt nouisse : ostendere his iube. Gr. ain ?

ostendere ?

Da. haud iniquom dicit, Gripe, ut ostendatur uidulus.

Gr. immo hercle insignite inique. Da. quidum ? Gr. quia,

si ostendero,

continuo hunc nouisse dicent scilicet. Tr. scelerum caput,

ut tute es item omnis censes esse, peiiuri caput? 55

iioo Gr. omnia istaec ego facile patior, diim hic hinc a me

sentiat.

Tr. atqui nunc aps te stat, uerum hinc cibit testimonium.

Da. Gripe, aduorte animum. tu paucis expedi quid postulas.

Tr. dixi equidem, sed si parum intellexti, dicam denuo.

hasce ambas, ut dudum dixi, ita esse oportet hberas : 60

1105 haec Athenis parua fuit uirgo surrupta. Gr. dic mihi,

quid id ad uid[u]lum pertinet, seruae sint istae an Hberae ?

Tr. omnia iterum uis memorari, scelus, ut defiat dies.

Da. apstine maledictis et mihi quod rogaui dilue.

Tr. cistellam isti inesse oportet caudeam in isto uidulo, 65

1087 exaequabimus PCD, j;^/exaequabitur (5^ fofl^. 1088 facsis

Ritiersliitsiits: facis cod. logr w/eiiust 1093 scelestus [us] (is P^D) cod. : corr. Seyffeti 1095 h'\s Pyladcs : h\c cod. I097 iniquom

{t) Leo quasi o. S iioo ego istaec 6o//;(? iroi c\h\t Acidalius :

ibi cod. 1105 surpta Herinavn ( sed cf. Joitrii. Phil. 26, 296)

1106 id Botlie: ita {B) vel ista (P^d-) cod. pertinet] istum

Scltoell : attinet Fleckeisen f"ri- quid id ad uidulum seruae sient

istaec an liberae ? 1109 gaudeam cod. {cf. 1133) in om. B

�� �