Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/456

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


I. ii T. MACCI PLAVTI

Me. emistin de adulescente has aedis (quid taces ?)

ubi nunc tute habitas? Ca. emi atque argentum dedi, 125

minas quadraginta, adulescenti ipsi in manum. 90 Me. dedistin argentum ? Ca. factum neque facti piget.

Me. edepol fide adulescentem mandatum malae !

dedistine hoc facto ei gladium qui se occideret ?

quid secus est aut quid interest dare te in manus i^o

argentum amanti homini adulescenti, animi inpoti, 95 qui exaedificaret suam incohatam ignauiam ?

Ca. non ego iUi argentum redderem ? Me. non redderes

neque de illo quicquam neque emeres neque uenderes,

nec qui deterior esset faceres copiam. 135

inconcihastin eum qui mandatust tibi, 100 ill' qui mandauit, eum exturbasti ex aedibus?

edepol mandatum pulchre et curatum probe !

crede huic tutelam : suam meUus rem gesserit.

Ca. subigis maledictis me tuis, Megaronides, 140

nouo modo adeo, ut quod meae concreditumst 105 taciturnitati clam, fide et fiduciae,

ne enuntiarem quoiquam neu facerem palam,

ut mihi necesse sit iam id tibi concredere.

Me. mihi quod credideris sumes ubi posiueris. 145

Ca. circumspicedum te ne quis adsit arbiter iio nobis, et quaeso identidem circumspice.

Me. ausculto si quid dicas. Ca. si taceas, loquar.

quoniam hinc est profecturus peregre Charmides,

thensaurum demonstrauit mihi in hisce aedibus, 150

hic in conclaui quodam — sed circumspice.

130 secus Ital. : secutus cod. (v. 8) 131 ampoti ut vid. cod.

132 ignauium cof/. 139 tute iam w/ tutelam fO(f. rem melius

Hemiann 141 quomeae cod. 'A pro quommeae, /. e. quod meae ;

i. 4) concreditum sim fO(V. i. 7, 2) 149 profecturus Scaliger :

profectus cod. (t/)rotur? vii. i) 150 mihi demonstrauit PCD

�� �