Jump to content

Pagina:The seven great hymns of the mediaeval church - 1902.djvu/63

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

O bona gloria, vincor; in omnia laus tua vicit.
Sunt Syon atria conjubilantia, martyre plena,
Cive micantia, Principe ſtantia, luce ſerena:
Eſt ibi paſcua, mitibus afflua, præſtita ſanctis,
Regis ibi thronus, agminis et ſonus eſt epulantis.
Gens duce ſplendida, concio candida veſtibus albis
Sunt ſine fletibus in Syon ædibus, ædibus almis;
Sunt ſine crimine, ſunt ſine turbine, ſunt ſine lite
In Syon ædibus editioribus Iſraëlitæ.
Urbs Syon inclyta, gloria debita glorificandis,
Tu bona viſibus interioribus intima pandis:
Intima lumina, mentis acumina te ſpeculantur,
Pectora flammea ſpe modò, poſtea ſorte lucrantur.
Urbs Syon unica, manſio myſtica, condita cœlo,
Nunc tibi gaudeo, nunc mihi lugeo, triſtor, anhelo:
Te quia corpore non queo, pectore ſæpe penetro,
Sed caro terrea, terraque carnea, mox cado retro
Nemo retexere, nemoque promere ſuſtinet ore,
Quo tua mœnia, quo capitalia plena decora;