Pagina:The seven great hymns of the mediaeval church - 1902.djvu/64

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

Opprimit omne cor ille tuus decor, O Syon, O Pax,
Urbs ſine tempora, nulla poteſt fore laus tibi mendax;
O ſine luxibus, O ſine luctibus, O ſine lite
Splendida curia, florida patria, patria vitæ!
Urbs Syon inclyta, turris et edita littore tuto,
Te peto, te colo, te flagro, te volo, canto, ſaluto;
Nec meritis peto, nam meritis meto morte perire,
Nec reticens tego, quod meritis ego filius iræ;
Vita quidem mea, vita nimis rea, mortua vita,
Quippe reatibus exitialibus obruta, trita.
Spe tamen ambulo, præmia poſtulo ſpeque fideque;
Illa perennia poſtulo præmia nocte dieque.
Me Pater optimus atque piiſſimus ille creavit;
In lue pertulit, ex lue ſuſtulit, à lue lavit.
Gratia cœlica ſuſtinet unica totius orbis,
Parcere ſordibus, interioribus unctio morbis;
Diluit omina cœlica gratia, fons David undans
Omnia diluit, omnibus affluit, omnia mundans;
O pia gratia, celſa palatia cernere præſta,