Pagina:The seven great hymns of the mediaeval church - 1902.djvu/65

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est


Ut videam bona, feſtaque conſona, cœlica feſta.
O mea, ſpes mea, tu Syon aurea, clarior auro,
Agmine ſplendida, ſtans duce, florida perpete lauro,
O bona patria, num tua gaudia teque videbo?
O bona patria, num tua præmia plena tenebo?
Dic mihi, flagito, verbaque reddito, dicque, videbis.
Spem ſolidam gero; remne tenens ero? dic, Retinebis
O ſacer, O pius, O ter et amplius ille beatus,
Cui ſua pars Deus, O miſer, O reus hâc viduatus.[1]