98 HISTORIAE ROMANAE
omnem Galliam, quae inter alpes, Rhodanum flumen, Rhenum etOceanum est, et circuitu patet ad bis et tricies centena millia passuum. Germanos trans Rhenum aggressus, maximis proeliis vicit. Mox Britannis bellum intulit, quibus, ante eum, ne nomen quidem Romanorum cognitum erat; et eos quoque victos, obsidibus acceptis, stipendiarios fecit. Per id tempus Crasso, bellum parthicum in animo molienti, Syria decreta. Sed transgressum Euphratem, et petentem Seleuciam rex Orodes cum parte maiore romani exercitus interemit. Reliquiae legionum per C. Cassium quaestorem sunt servatae.
Septimo ferme anno Caesar morabatur in Gallia, quum pignus concordiae inter Cn. Pompeium et C. Caesarem, Iulia, uxor Magni, decessit. Intra breve deinde spatium exarserunt belli civilis initia. Caesar enim, rediens ex Gallia victor, alterum consulatum petiit. Contradictum est a Marcello consule, a Bibulo, Pompeio, Catone, iussusque, dimissis exercitibus, ad urbem redire. Ob hanc iniuriam Caesar bellandum ratus, Rubicone traiecto, adversus patriam cum exercitu venit. Cn. Pompeius, consulesque, et maior pars senatus, urbe relicta, transmisere Dyrrachium. Caesar urbem ingressus, redditaque ratione consiliorum suorum in senatu et in concione, Ilispanias petiit, et Pompeii exercitus validissimos cum tribus ducibus L. Afranio, M. Petreio, M. Varrone superavit. Inde regressus, in Thessaliam transiit, ubi proelio pharsalico Pompeium devicit, castraque eius diripuit. Pompeius profugiens cum duobus Lentulis consularibus, Aegyptum petere proposuit, memor bene-