Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/105

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

LIB. VI. - CAP. II. 99

ficiorum, quae in patrem eius Ptolemaei contulerat, qui tum, puero quam iuveni propior, regnabat Alexandriae. Hic vero, fortunam magis quam amicitiam secutus, Pompeium occidit.

Deinde Caesar, dictator dictus in annum, Alexandriana venit, ac bellum Ptolemaeo intulit, a quo sibi quoque insidias parari intellexerat. Alcxandria potitus, regnum Cleopatrae dedit, Ptolemaei sorori. Mox in Pontum transiit; ibique Pharnacem, Mithridatis filium, rebellantem aggressus, intra quintum ab adventu diem uno proelio profligavit. Scipionem et Iubam, Numidiae regem, pompeianarum partium reliquias in Africa refoventes, devicit; postremo in Hispania Pompeii liberos apud Mundam urbem superavit.

Victor omnium Caesar in urbem regressus, et dictator perpetuus creatus, agere insolentius coepit. Quum autem civibus ex sua voluntate honores decerneret, qui a populo antea deferebantur, nec senatui advenienti adsurgeret, ac demum Lupercalibus, sedens pro rostris, insigne regium, ab Antonio eius capiti impositum, ita recusasset, ut non offensus videretur; coniuratum est in eum a sexaginta et amplius optimatibus, quorum praecipui fuere Brutus, C. Cassius et Servilius Casca. Idibus martiis quum venisset in curiam, expeditionem parthicam meditans, tribus et viginti vulneribus a coniuratis est confossus.