100 HISTORIAE ROMANAE
C. Octavius, M. Antonius, M. Lepidus, triumviri constituendae reipublicae. – Octavius a senatu Augustus est cognominatus. – Eius artes et via ad imperium. – Status rerum et affectus civium sub Augusto. – Augusti mors. – Tiberius Augusto succedit. – Iesus Christus nascitur.
An. ante Chr. n. 41: An. ab urb. cond. 709.
Interfecto Caesare, bella civilia renovata sunt. Percussoribus enim Caesaris favebat senatus; Antonius autem consul armis opprimere eos conabatur. Ergo, turbata republica, Antonius, multis sceleribus perpetratis, hostis a senatu est iudieatus. Missi ad eum persequendum Pansa et Hirtius consules, et C. Octavius, octodecim annos natus, quem, nepotem Iuliae sororis, Caesar testamento adoptatura, heredem reliquerat. Bellum fortissime circa Mutinam administratum est, et Decimus Brutus obsidione liberatus. Antonius turpi fuga Italiam deserere coactus; alter vero consulum in acie, alter post paucos dies ex vulnere mortem obiit. Itaque tres exercitus uni Octavio Caesari victori paruerunt. Antonius, amissis copiis, confugit ad Lepidum, qui tunc maximo praeerat exercitui. Mox Caesar, inita cum Lepido et Antonio potentiae societate, Romam cum exercitu profectus, extorsit ut sibi, annum agenti vicesimum, consulatus daretur. IIoc tempore instauratum Syllani exempli malum, proscriptio, qua complures optimates periere. In his M. T. Cicero, qui continuis actionibus[1] aeternas Antonii memoriae
inusserat notas.
- ↑ Spectant haec verba ad XIV orationes, quibus Cicero in M.