Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/118

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

112 HISTORIAE ROMANAE

qui postquam singulari felicitate Gallias a barbaris vindicasset, et Saturninum in Oriente, Proculum et Bonosum Agrippinae oppressisset, militum seditione est occisus, quos servilibus officiis intentos improbo labore exercebat. Nec diu post Probum res romanas administravit Carus, qui apud Ctesiplionta fulmine afflatus, vel ut alii arbitrantur, pugione percussus, imperium Carino et Numeriano filiis tradidit. Sed quum hic paullo post per insidias fuisset interfectus, ille ob multa scelera omnibus esset invisus, victor exercitus, ex Perside rediens, Diocletianum Imperatorem creavit.

Ilie Maximianum commilitonem, imperii collegam habuit, cui occidentales provincias regendas dedit, intereadum ipse Orienti imperaret. Mox quo facilius barbaros, undique ingruentes, repelleret, Constantium et Galerium Caesares[1] creavit. Huius instinctu Diocletianus quum acerbe in christianos saeviisset, haud ita multo post morbo tentatus diu elanguit. Quumque rebus publicis regundis se imparem sentiret, abdicato imperio, Maximiano auctor fuit, ut ipse quoque in privatam vitam rediret. Quo facto, Salonas in Dalmatiam secessit, ubi in hortorum cultu consenuit.

Diocletiano et Maximiano abeuntibus ab administra tione rei publicae, Constantius et Galerius Augusti sunt creati; divisusque inter eos ita romanus orbis, ut Galliam, Italiam, Africam Constantius; Illyricum, Asiam, Orientem Galerius obtineret, assumptis duobus Caesaribusin laborum curarumque consortium. Sed mortuo Constantio, Con-

  1. Caesares hac tempestate illi dicti sunt, quos Imperator ia consortium laborum et spem successionis adsciscebat.