LIB. I. - CAP. II. 13
Quum Remus et Romulus quodam die in Palatino monte, una cum grege iuvenum Lupercalia celebrarent in honorem Panis, ob iram praedae amissae illis insidiati sunt latrones. Remum captum regi Amulio tradunt, illum falso accusantes, quod, collecta iuvenum manu, ex Numitoris agris praedas ageret. Itaque Remus Numitori ad supplicium deditur. Numitor quum in custodia Remum haberet, audissetque geminos esse fratres, nepotum memoria tactus, sciscitando eo demum pervenit, ut haud procul esset, quin Remum agnosceret. Inter haec Romulus de origine sua a Faustulo admonitus, cum aliis pastoribus ad regem impetum facit, eoque obtruncato, Numitorem regem salutat.
Romulus et Remus Romae conditores. – Remus a fratre necatus. – Romulus sacra Diis facit. – Legibus datis, XII lictores legit. – Asylum aperit. – Senatores centum creat. – Connubia a finitimis frustra petit. – Ludos parat. – Raptus Sabinarum. – Caeninenses, Crustumini et Antemnates a Romulo victi. – Sabini bellum movent. – Irae diremptae a Sabinis mulieribus. – Pax et civitas una ex duabus facta. – Tatii mors. – Bellum adversus Fidenates et Veientes. – Romulus inter Deos relatus.
An. ante Chr. n. 750.
Numitori Albano regno permisso, Romulus et Remus urbem in iis locis condunt, ubi expositi educatique fuerant. Sed mox coorto certamine, uter nomen novae urbi daret, et conditam imperio regeret, Deorum voluntatem per auguria consuluerunt. Palatinum montem Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum capiunt. Ille prior sex vultures; ille postea duodecim vidit. Itaque Romulus