Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/30

E Wikisource
Haec pagina emendata est

24 HISTORIAE ROMANAE

diligentia regeretur. Neque, ut ab Romulo traditum caeteri servaverant reges, viritim suffragium eadem vi eodemque iure promiscue omnibus datum est; sed gradus facti, ut nec prohiberetur quisquam iure suffragii, et primores valerent in suffragio plurimum, quibus salva tranquillaque omnia magis esse expediebat.

Tarquinius Priscus duos reliquerat filios; Lucium Tarquinium ardentis animi et Aruntem Tarquinium lenissimi ingenii iuvenem. His duobus duae Tulliae, regis Servii filiae, nupserant, et ipsae longe dispares moribus. Forte accidit, ut mitis sponsa feroci, vehemens mansueto viro iungeretur. Sed celeriter similitudo, ut fere fit, duo violenta ingenia coniunxit. Lucius Tarquinius et Tullia minor prope continuatis funeribus, quum domos vacuas novo matrimonio fecissent, iunguntur nuptiis. Tum vero ab scelere ad aliud spectare mulier scelus; nec nocte nec interdiu virum conquiescere pati, ne gratuita praeterita parricidia essent. His muliebribus instinctus furiis Tarquinius, ubi agendae rei tempus visum est, stipatus agmine armatorum, in forum irrumpit, atque in regia sede pro curia sedens, Patres in curiam, per praeconem, ad regem Tarquinium citari iussit. Servius, trepido nuntio excitatus, in curiam venit. Ibi Tarquinius medium arripiens Servium, in inferiorem partem per gradus deiicit, domumque repetentem a fautoribus suis interficiendum curat. Quibus auditis, Tullia carpento in forum invecta, revocavit virum e curia, regemque prima salutavit. A quo facessere iussa ex tanto tumultu, quum se domum reciperet, per cruentum patris corpus carpentum egisse fertur.