Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/31

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

LIB. I. - CAP. VIII. 25

Monumento locus est. Sceleratum vicum vocant. Servius Tullius regnavit annos quatuor et quadraginta ita ut bono etiam moderatoque succedenti regi difficilis aemulatio esset.

Capvt viii.

L. Tarquinius Superbus regnat. – Regnum metu tutatur, omnia que solus agit. – Latium bello devincit. – Suessam Pometiam capit. – lovis Capitolini templum aedificat. – Gabiis, Sexti filii fraude, potitur. – Ardeam obsidet. – Sextus Tarquinius vim inferi Lucretiae. – L. Brutus Romanos adversus regem concitat. – Exsilium Tarquiniis indicitur.

An. ante Chr. n. 531.An. ab. urb. cond. 219.

Inde L. Tarquinius regnare occepit, cui Superbo cognomen facta indiderunt. Hic socerum sepultura prohibuit, Romulum quoque insepultum periisse dictitans; primores Patrum, quos Servii rebus favisse credebat, interfecit, neque ullos in eorum locum legere statuit, quo contemtior paucitate ipsa ordo esset. Quum autem neque populi iussu, neque auctoribus Patribus regnaret, nihilque ad ius regni praeter vim haberet, armatis corpus circumsepsit. Eo accedebat, ut in caritate civium nihil spei reponenti metu regnum tutandum esset; quem ut pluribus incuteret, cognitiones capitalium rerum, sine consiliis, per se solus exercebat, perque eam causam occidere, in exsilium agere, bonis multare poterat non suspectos modo aut invisos, sed unde[1] nihil aliud, quam praedam sperare posset.

Attamen huic iniusto domino atque acerbo aliquandiu in rebus gerundis prospere forluna co-

  1. Eos, ex quibus.