Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/47

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

LIB. II.- CAP. VI. 41

gibus, sed causa etiam eadem imperii amittendi esset. Namque ex senatusconsulto decemviri abdicare se magistratu sunt coacti ingenti omnium laetitia.

Capvt vi.

Decem tribuni plebis creati. – Appius in carcere sibi mortem consciscit. – Aequi Volscique vincuntur. – Canuieii rogatio de connubio Patrum et plebis. – Tribuni militares consulari potestate.- Veiens bellum. – M. Furius Camillus dictator. – In exsilium agitur. – Galli Senones. – Urbis direptio et incendium. – Galli a Camillo vincuntur.

An. ante Chr. n. 446.An. ab urb. cond. 306.

Extemplo, pontifice maximo comitia habente, tribuni plebis creantur; omnium vero primus A. Virginius, quo accusatore Appius in carcerem coniectus sibi mortem conscivit. Rebus urbanis ita compositis, fundatoque plebis statu, T. Quintius Capitolinus et Agrippa Furius consules Aequos et Volscos vincunt, qui ad moenia ipsa Romae populabundi accesserant, praedaque ingenti compotem exercitum, suis etiam rebus recuperatis, quae populatione agrorum amissae erant, reducunt.

Insequens annus fuit domi forisque infestus. Namque et de connubio Patrum et plebis C. Canuleius, tribunus plebis, rogationem promulgavit, qua contaminari sanguinem suum Patres, confundique iura gentium rebantur: et mentio primo sensim illata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde, ut rogationem novem tribuni promulgarent, ut populo potestas esset, seu de plebe, seu de Patribus vellet,