Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/48

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

42 HISTORIAE ROMANAE

consules faciundi. Post multas altercationes consenserunt Patres primum, ut rogatio illa de connubio ferretur; deinde ut tribuni militum consulari potestate promiscue ex Patribus ac plebe crearentur; de consulibus creandis nihil mutaretur; eoque contenti tribuni, contenta plebs fuit. Itaque anno trecentesimo decimo, quam urbs Roma condita erat, primum tribuni militum pro consulibus magistratum ineunt.

Per id tempus placuit in Veientes arma convertere, quorum instinctu Fidenates rebellaverant, et legatos Romanorum interfecerant. M. Furius Camillus dictator dictus, magistrum equitum P. Cornelium Scipionem dixit. Illud autem bellum fuit conflatum, cui finem attulit excidium Veiorum, urbis opulentissimae etrusci nominis, magnitudinem suam vel ultima clade indicantis; quod decem aestates hiemesque continuas circumsessa, quum plus aliquanto cladium intulisset, quam accepisset, postremo iam fato tum denique urgente, operibus tamen, non vi expugnata est. Romam ut nuntiatum est Veios captos, quamquam et prodigia procurata fuerant, et quantum humanis adiuvari consiliis potuerat res, ducem M. Furium, maximum imperatorem omnium legerant; tamen quia tot annis vqrie ibi bellatum erat, multaeque caedes acceptae, velut ex insperato immensum gaudium fuit. Ager veientanus in plebeios partim divisus, cupidos transmigrandi Veios, quos urbi Romae vel situ, vel magnificentia publicorum privatorumque tectorum ac locorum, praeponebant.

Haud ita multo post Camillus, insignis iustitia fideque, Faliscis devictis, quum in urbem rediisset,