Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/52

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

46 HISTORIAE ROMANAE

esset, id quod superesset, triennio aequis portionibus persolveretur; alterum de modo agrorum, nequis plus quinquaginta iugera agri possideret: tertium, ne tribunorum militum comitia fierent, consulesque rursus (quorum utique alter ex plebe) crearentur. Itaque plebs consulatum L. Sextio, novo homini[1] dedit, anno ab urbe condita trecentesimo, nono et octogesimo, qui fuit insignis novis duobus magistratibus, praetura et curuli aedilitate. Hos autem sibi patricii quaesivere honores pro concesso plebi altero consulatu.

Quum ab seditione et a bello quietae res essent, ne quando a metu ac periculis vacarent Romani, pestilentia ingens orta, quam insignem maxime fecit mors quam matura, tam acerba M. Furii Camilli. Fuit enim vere vir unicus in omni fortuna; princeps pace belloque priusquam exsulatum iret; clarior in exsilio vel desiderio civitatis, quae capta absentis imploravit opem, vel felicitate, qua restitutus in patriam, secum patriam ipsam restituit. Et quum vis morbi nec humanis consiliis, nec ope divina levaretur, victis superstitione animis, ludi scenici, nova res bellicoso populo, inter alia caelestis irae placamina, instituti dicuntur. Ex Etruria vero ludiones primum acciti, qui saltantes ad tibicinis modos populum oblectarent. Etruscos ludiones postea imitati sunt iuvenes romani in festis quibusdam solemnibus post messes, iocularia inter se inconditis versibus fundentes, quos fescenninos a Fescennia, Etruriae oppido, dixerunt. Ex

fescenninis hisce versibus, quibus romani iuvenes

  1. Novi homines a Romanis dicebantur, quorum maiores nec rebus gestis, nec reipublicae honoribus inclaruissent.