LIB. II. - CAP. VII. 47
se invicem carperent, profluxit Satyra, mordacis comoediae quoddam genus, quod varia argumenta complectebatur[1].
Erat annus urbis conditae trecentesimus, quartus et nonagesimus, quum Galli ad tertium lapidem, Salaria via, trans pontem Anienis, castra habuere. T. Quintius Pennus, dictator, quum tumultus gallici causa iustitium edixisset, omnes iuniores sacramento adegit, ingentique exercitu ab urbe profectus, in citeriore ripa Anienis castra posuit. Pons in medio erat, neutris eum rumpentibus, ne timoris indicium esset. Proelia de occupando ponte crebra erant, nec qui potirentur, incertis viribus satis discerni poterat. Tum eximia corporis magnitudine in vacuum pontem Gallus processit, et quantum maxima voce potuit, quem nunc, inquit, Roma virum fortissimum habet, procedat, agedum, ad pugnam, ut noster duorum eventus ostendat, utra gens bello sit melior.
Diu inter primores iuvenum romanorum silentium fuit. Tum T. Manlius, Lucii filius, ex statione ad dictatorem pergit. Iniussu luo, inquit, imperator extra ordinem nunquam pugnaverim, non si certam victoriam videam. Si tu permittis, volo isti belluae ostendere, me ex ea familia ortum, quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deiecit. Tum dictator: macte virtute, inquit, Tite Manli, et nomen romanum invictum, iuvantibus diis, praesta. Armant inde iuvenem aequales; pedestre scutum capit; hispano cingitur gladio, ad propiorem habili pugnam. Armatum adornatumque adversus Gallum
stolide laetum producunt; recipiunt inde se ad
- ↑ V. Hist. Crit. Litter. lat. lib. I, c. 3, § 1.