Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/54

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

48 HISTORIAE ROMANAE

stationem; et duo in medio armati destituuntur. Ubi constitere inter duas acies, Gallus, velut moles superne imminens, proiecto laeva scuto, in advenientis arma hostis vanum caesim cum ingenti sonitu ensem deiecit. Romanus, mucrone Subrecto, quum scuto scutum imum perculisset, totoque corpore interior periculo vulneris factus[1], insinuasset se inter corpus armaque, uno alteroque subinde ictu, ventrem atque inguina hausit, et in spatium ingens ruentem porrexit hostem. Iaceniis inde corpus uno torque spoliavit, quem respersum cruore collo circumdedit suo. Inde Torquati nomen inditum. Romani alacres ab statione obviam militi suo progressi, gratulantes ad dictatorem perducunt. Hic coronam auream addidit donum, mirisque pro concione eam pugnam laudibus tulit. Et hercule tanti ea ad universi belli eventum momenti dimicatio fuit, ut Galli proxima nocte, relictis trepide castris, in tiburtem agrum atque inde in Campaniam transierint. Mox autem quum ad Tiburtium auxilium rediissent, adversus illos pugnatum a Q. Servilio Ahala dictatore haud procul porta Collina. Magna utrinque edita caede, avertitur tandem acies Gallorum.

Riennio post Galli ex Albanis montibus, quia hiemis vim pati non poterant, per campos maritimaque loca vagi populabantur. Senatus consules delectum habere iussit; Camillus autem consul, memor paternae virtutis, gallicum sibi bellum extra sortem sumit; et quum in agrum pomptinum descendisset, locum idoneum stativis delegit. Ibi

quum stationibus quieti tempus tererent, Gallus

  1. Factus propinquior hosti et tutior a periculo vulneris.