Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/56

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

50 HISTORIAE ROMANAE

res essent, pestilentia civitatem adorta coegit senatum imperare decemviris[1], ut libros sibyllinos inspicerent; eorumque monitu lectisternium[2] fuit.

LIBER III.
AB ANNO ANTE CHRISTVM NATVM CCCXXXVII AD ANNVM CCLXII.

Capvt i.

Bellum samniticum. – Eius causa. – Samnites a Valerio victi. – Bellum latinum. – T. Manlius, consulis filius, securi percussus. – P. Decius consul se pro exercitu devovet. – Victoria Romanorum.

An. ante Chr. n. 337.An. ab urb. cond. 412.

Maiora hinc bella, et viribus hostium, et longinquitate regionum, et temporum spatio, quibus bellatum est, dicentur. Namque anno ab urbe condita quadringentesimo, duodecimo adversus Samnites, gentem opibus armisque validam, mota arma. Samnitium bellum, ancipiti Marte gestum, Pyrrhus hostis, Pyrrhum Poeni secuti sunt. Belli autem causa cum Samnitibus, Romanis, quum societate amieiliaque iuncti essent, extrinsecus venit; non orta inter ipsos est. Samnites Sidicinis iniusta

arma, quia viribus plus poterant, quum intulissent,

  1. Hi fuere sacerdotes decem, quorum erat sibyllinos libros custodire, eosque, pro opportunitate, aperire atque interpretari.
  2. Lectisternium fuit sacrificii genus, in quo lecti diis sternebantur in templis, et convivium iis apponebatur.