Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/70

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

64 HISTORIAE ROMANAE

litterae, ut castra in tarentino agro poneret, et nisi de illatis iniuriis satisfaceret populus tarenlinus, eum iusto pioque bello persequeretur.

Tarentini viribus impares auxilium a Pyrrho, Epirotarum rege, petierunt, quo maiorem animi fortitudine, solertia consiliorum, scientia rei militaris aetas illa non tulit. Hic Alexandri Magni aemulatione, vastissimum imperium spe complexus, ipsis quasi fatis invitantibus, ad perficienda quae animo deslinasset, pandi sibi viam existimavit. Itaque cum parva sed electa manu in Italiam profectus, apud Heracleam primum Romanorum legiones fudit. Constat vero inter omnes, flore ducum militumque suorum eam victoriam Pyrrho constitisse; exceptaeque feruntur voces dicentis: non minus victum se eo proelio, quam victorem discessisse. Quo factum est, ut Cineam Romam mitteret, qui conditionibus aequis pacem a senatu peteret. Sed Patres, Appium Claudium severissimae sententiae auctorem secuti, decrevere bellum prosequendum esse, et Cineam eodem die urbe excedere iusserunt. Pace desperata, conversi ad bellum animi, atque intenta cura facti utrinque apparatus hiemem satis negotiosam habuerunt.

Ineuntevere Pyrrhus, contractis sociorum copiis, in Apuliam venit; ibique ad Asculum tanta contentione dimicatum est, ut quindecim ferme hominum millia utrinque occubuerint. Anno insequente novi consules C. Fabricius Luscinius, Q. Aemilius Papus ad exercitum venerunt. Quo audito Pyrrhus copias eduxit, et observare hostium consilia instituit. Quum utrique castra locis haud valde distantibus haberent, medicus Pyrrhi furtim ad Fa-