Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/76

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

70 HISTORIAE ROMANAE

vastantes, detrimentum et ignominiam Romanis afferebant. Itaque re diligenter perpensa, senatui populoque romano placuit, ut classe comparata, non terra tantum, uti coeperat, dimicaretur cum Poenis, sed etiam maritimi belli fortuna tentarelur.

Haec prima romanae urbis de navalibus rebus seria cogitatio fuit. Cura classis aedificandae mandata Cn. Cornelio Scipioni et C. Duilio, qui consulatum recens iniverant. Navis erat una quinqueremis, quam Claudius, quo tempore freti transitum meditabatur, pugnandi cupidine propius ad litus perlatam, locisque vadosis impeditam, pedestri manu ceperat. Huius ad exemplum, classem aedificari consules iussere, tantoque studio institerunt operi, ut sexagesimum intra diem, quam caesa materia fuerat, classis centum sexaginta navium in anchoris staret. Quum autem videret Duilius, naves suas, rudi opere constructas, a punicis velocitate longe superari, manus quasdam ferreas excogitavit, quae magnum momentum ad victoriam attulerunt. Siquidem romani milites, iniectis in Carthaginiensium naves huiusmodi machinis, quas corvos appellarunt, ad se facile pertrahebant, hostesque cogebant quasi in solido decernere. Sic facilis Romanorum victoria fuit, celeriterque mersae sunt naves punicae quatuordecim, captae una et triginta cum septem hominum millibus. Hoc eventu, C. Duilio consule, adversus Poenos iuxta Liparearum insulas certatum est; unde magnus Romanis etiam praedae fructus, sed longe amplissimus gloriae famaeque fuit.

Postea quotquot ferme essent in Sicilia Cartha-