LIB. IV. - CAP. V. 81
Graecorum civitates, quae in Europa, quaeque in Asia essent, libertatem ac suas leges haberent; quae earum sub ditione Philippi fuissent, praesidia ex his Philippus deduceret; captivos transfugasque redderet Philippus Romanis, et naves omnes tectas traderet; ne plus quingentis armatorum haberet, neve elephantum ullum; bellum extra Macedoniae fines ne iniussu senatus gereret; mille talentum daret populo romano: dimidium praesens, dimidium pensionibus decem annorum.
Nec tamen, composita pace, quievit Philippus, bellum rursus gesturus, si diutius vixisset. Regnum vero macedonicum adeptus Perseus filius, non iuslum modo coepit apparare bellum regio animo, sed per omnia clandestina grassari scelera latrociniorum ac veneficiorum in Romanos. Bello praepositus L. Aemilius Paullus Perseum ingenti proelio, apud urbem, nomine Pydnam, in Macedonia, fusum castris exuit, deletisque eius copiis, destitutum omni spe coegit in Macedoniam, indeque in Samothracam insulam profugere, ubi templi religioni se supplicem credidit. Ad eum Cn. Octavius praetor, qui classi praeerat, pervenit, persuasitque ut se Romanorum fidei committeret. Ita Paullus maximum nobilissimumque regem per triumphum ante currum suum duxit.
Victo captoque Perseo, qui quadriennio post in libera custodia Albae decessit, Macedoniam in quatuor regiones sic dividi placuit, ut neque connubium, neque commercium agrorum aedificiorumque inter se cuiquam, extra fines regionis suae, esset. Exinde Romani, per speciem amicitiae, Graecorum discordias fovere, atque Asiae ne-