Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/88

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

82 HISTORIAE ROMANAE

gotiis se immiscere, quam ambitionis suae praedam facere in animo iam destinaverant.

Interea quum Carthaginienses post pacem quinquaginta ferme annorum, viribus receptis, socio populi romani atque amico, Massinissae arma intulissent; ex Catonis sententia, tertium bellum punicum est conflatum. Itaque Manilio et Censorino consulibus, primo Carthaginiensibus est imperatum, ut si salvi esse vellent, ex urbe migrarent, sedemque alibi constituerent. Quod ubi Carthagine auditum est, ortus statim est ululatus clamorque ingens, bellum esse gerendum, et satius esse extrema omnia pati, quam patriam relinquere. Tunc ad Carthaginem oppugnandam profectus est P. Cornelius Scipio consul, avo patrique simillimus, urbeinque populo romano invisam funditus evertit. Quadraginta hostium millia se victori tradiderunt, et dux ipse Carthaginiensium Hasdrubal ad genua Scipionis supplex procubuit. Deleta Carthagine, Scipio Romam reversus splendidum egit triumphum, et Africani cognomen sibi peperit, quod iam haberet ab avo hereditarium.

Sub idem ferme tempus Andriscus quidam, Pseudophilippus a mendacio simulatae originis appellatus, qui se Philippum, regiaeque stirpis ferebat, quum esset ultimae, armis occupata Macedonia, brevi temeritatis poenas dedit. Quippe Q. Metellus, cui ex virtute Macedonici cognomen inditum erat, praeclara victoria ipsumque gentemque superavit.