citharista: & similia: quae in .κσ. desinunt traducimus. nonnumquam .s. in κ ut αιασ Aiax: πιστρισ pistrix: lic& pistrim dixerit Virgilius: & non pistrice: ut in ea dictione videbimus. Nam in multis sequimur dores: quae eiuscemodi dictiones in x terminant: ut ὤρνιξ 1. gallina pro. Nonnunquam etiam in initio x pro s ponut ut ξυμμαχος .i:commilito cum ξ pro symmachos cum s. Item ubi attici .συ. cum σ dores .τυ. cum .τ. scribunt. Unde nos.tuassumpsimus & .te. pro .σε. posuimus. Rursus e contrario ubi dores θάλασσα .i. mare cum duplici s attici θάλαττα cum duplicato τ scribunt: et ubi illi θρεισσα: quae a nobis modo cosimili cum dupticato .s. threiffatraducit: de qua in ea dictione late videbimus. Attici cum duplicato .t. θρειττα describunt: & ubi illi ησσον .i. minor: hi ηττονscribere voluerunt. Ponitur etiam s nonnunquam pro aspiratione: ut supra late vidimus. Quid quod apud vetustissimos: ut etiam Priscianus rettulit .s. vim suam in metro frequenter amittit. Virg .in .xi. ænei: Ponite spes sibi quisque. idem in .xii. inter se coiisse viros & decernere ferro: quid quod tribus consonantibus sequentibus potest fieri communis syllaba quando in principio sequantis syllabae post vocalem correptam s & muta post mutam in eadem syllaba liquida sequitur. quippe cum s in metro more veterum subtrahi soleat: Horatius in primo sermonum: Linquimus insani ridentes premia scribæ. Tollitur etiam penitus s a. dictione quam sequitur coniunctio ipsa: ut cum apostropho interrogativo: hoc est ubi abiicit e ut viden? pro vides ne? satin? pro satis ne? vin? pro vis ne? Transit haec eadem Prisciano teste in .m. ut rursu, pro rursus. Dimminuo pro disminuo: Tereiius in adelphis: Diminuet tibi cerebrum. in n ut saguis saguinis: in r ut flos floris: & silia.
DE T littera.
T Littera muta est: & apud vetustissimos in aliquibus dictionibus scribebatur in quibus iam ipsum s scribitur. Nam mertare atque pultare teste Quintiliano antiqui dicebant: Nos mersare & pulsare dicimus. Quid quod eodem auctore quaedam est cognatio d litterae cum t: ita ut in vetustis operibus ut ait urbis nostrae & celebribus templis Alexanter legatur & Cassantra. s. cum t littera loco cuius nos iam d utimur. Unde e contrario etiam nonnumquam .d. pro t ut caudex pro cautex dicimus. Virg.caudicibus duris : & inde codex pro duro sedili: ut Iuvenalis secunda satyra: Horrida quale facit residens in codice pellex. Sed ut putamus maior est cognatio ipsius t cum s & x quam cum d esse dicatur. Nam a verto versus magisquam verdus dicimus: & a mitto missus: & a concutior concussus. Quid quod ex dictionibus graecis t in .s. saepe convertimus: nam apud illos οστα cum t scribitur: nos ossa traducimus. Ite cum c antecedente ipsum t in x commutamus: ut pecto pexui: flecto flexui.
De V littera
V littera vocalis est: et saepissime in consonantem transit: quam sane loco f digammae surrogavimus. Unde a plerisque ei idem nomine datum fuit: quod digamma ipsum apud aeoles habebat: videlicet uau: loco cuius ut supra diximus Claudius Caesar aliam figuram surrogare voluit: sed antiqua praevaluit scriptura & u consonans loco digammae est: cuius potestate constat poetas nostros fere omnibus usus fuisse: in quibus illi digamma ipso utebantur: ut latius Priscianus ipse pertractavit: cuius dicta quaedam quia nonnullis obscuriora forte videntur: nos clarius explicabimus. Nam ut illi quandoque digamma pro simplici consonante: ut at venus haud animo nequicquam exterrita mater: et nonnumquam pro duplici accipere voluerunt: quod in praeterito perfercto: Et plusquamperfecto tertiae et quartae coniugationis maxime apparere potest: in quibus .i. ante u consonantem posita producitur: & eadem subtracta corripitur. Ut cupivi cupii cupiveram cupieram: audivi audii audiveram audieram. Sed apud