Jump to content

Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/24

E Wikisource
Haec pagina emendata est

doctissimos poetarum semper potestas .u. simplicis consonantis praeualuit. Item ut illi nonnunquĩ digamma in metro pro uocali breui sunt usi, Ita et nostri quandoque ipsum u consonans pro uocali correpta assumpserunt, ut Horatius siluae trisyllabum protulit in epodo hoc uersu, Niuesque deducunt iouem, nunc mare nunc siluae, quod teste Prisciano dimetrum est. Iambicum coniunctum pentimemeri heroico .i. dactylico, hoc est uersiculus ille, qui etiam archilochus ab inuentore cognominari solet, constat ex dimetro iambico, hoc est duobus pedibus, iambis sequentibus spondeo et pyrichio, qui pedes etiam ad archilocum iambicum spectare possunt, et coniunctis heroico pentimemeri .i. dactylicis pedibus, quibus heroicus constat uersus, qui sane pedes cum in quinta syllaba diuisionem patiantur, pentimemeris heroici cognomen metro impendunt, pente .n. quinque et meris diuisio uel pars dicitur. Sed quia secundum morem archilochi uersus ille unica abundat syllaba catalecticus etiam archilochius noinat. Nam niues iambus est, qui ex breui constat et longa, quae de similimon iambus est. At ducunt qui tertius est pes spondeus est, et ex duobus constat longis. louem pyrichium detinet, quia duas continet breues. Restat nunc mare, nunc siluae, qui cum duo dactyli essedebeant, necessario in quinta syllaba diuisionem accipiunt. Nam nunc mare dactylus est, nunc siluae ut dactylus sit necessario syllaba sildiuisionem patitur, et si absquei l sumendum est, quare cum l ad u coniungendum sit necessario iit uocalis efficitur, et breuis ante uocalem a, quae est in diphthongo a qua ipsum a abiicitur. Vnde catalecti cum cognominatur et sic duo fiunt dactyli e remanente, nec aliter fieri potuisset. Similiter Catullus ueronemsis uersiculum illum. Quod zonam soluit diu ligatam inter hendecasyllabos phaleucios posuit, hoc em inter uersitulos undecim syllabarum a Phaleuco auctore cognoinatos qui quinque pedibus constat, et nisi soluit trisyllabum sit, uersus stare non posset. Sed quoque id in deriuatiuis et compositis manifestius inspicitur ut uoluo uolutus, soluo solutus, auis auceps, auspicium, lauo lotus, faueo fautus, caueo cautus. Sic etiam contra a uocali ttanisii in consonantem, ut nauta nauita, gaudeo gauisus. Rursus ut aeoles in metro digama ipsum quandoque pro nihilo assumebant, sic et nostri quoque u consonans nonnunquam pro nihilo assumere uoluerunt, et maxime uetustissimi comicorum, ut Terentius in andria, Sine inuidia laudem inuenies, et amicos pares, Est .n. trimetrum iambicum, in cuius primo pede nisi u pro nihilo habeatur, ita ut fiat tribrachus, stare uersus non potest. Nam sex pedibus constat, quorum primus est, sininui ubi u abiicitur, et trium breuium pes conficitur. Secundus est dia qui dicit iambus. Tertius em laudin qui em spondeus. Insuper et uenias sequitur qui est anapestus, et quartum pedem facit. Quitus est etami, qui similiter est anapestus. Deinde sequitur sextus qui em cospares, et est amphimachrus, hic pes nunquĩ consueuit esse huiusmodi trimetris, sed hic uersus dicit trimetrus hipercatalecticus. Verum et apud nostros ex alio capite amittit u uim litterae in metro scilicet post q ipsum u ponitur alia uocali sequente, ut in mille exemplis prospici libet. Nam tumc quoque teste Sergio super Donatum, Nec consonans est ipsum u quod loco digammae poni consueuit, nec uocalis esse potest. Non quidem consonans, quia ut supra uidimus, post consonantem in eadem syllaba poni non pont, ideo aeoles commutabant digamma in b et praeponebant dictionibus incipientibius ab r. Non etiam uocalis quia post se in eadem syllaba aliam uocalem habet, cuius merito consueuit semper fieri consonans, et uocalis sonum amittere. Hoc idem etiam plerunque patitur inter .g. et aliquam uocalem ut sanguis lingua. Idemque saepe fieri conspeximus s antecedente ipsum u et sequente a uele ut suadeo suauis suesco suetus. Vteantur etiam ut diximus aeoles ipso digamma ubique loco aspirationis