sed ut per id quoque expressius declararent, apud eos ipsum y graecum sono ipsius u efferendum esse, ut in eo Callimachi uersu καλληχoροῦ χθῶνος καὶ συρεῖας θουγάτηρ. Conuertimus etiam nonnunquam ipsum y graecum in o nostrum, ut νύξ nox, ἄγκυνα ancora, μυλος mola, στυραξ storax cum t exili et alia nonnulla similiter, quorum ronnem reddere praeter litterarum similitudinem et figurarum seu linguarum consuetudinem difficile esset.
DE Z littera
Z Lettera muta est, quam similiter pro dictionibus graecis accepimus, pro qua primitus nonnunquam simplex. s. ut sagunthum pro ακυνeος, sethus pro zethus, quandoque uero duplicatum scribebamus, ut malia pro μάζα, Patrisso pro ωατριξω, pytysso pro ωυτύζω. Quandoque autem pro illa d ipsum punebamus, ut odor ab ὅζειν, Me dentius pro Mezentius teste Prisciano.
N Haec littera a Claudio Caesare comperta antisigma noinata est, quia unum sigma et alterum inuersum atque oppositum detinet, uoluitque illam locum eius litterae detinere, quae apud graecos ψ scribitur, et apud nos per ps uel bs traducitur. Quamuis teste Prisciano multo molliorem uolubilioremque sonitum ψ habeat qui ps uel bs. Nam sic quoque ante illius inuentionem graeci pro ea litteras illas perscribebant. Qua de re licet recte ipsi Claudio uisum fuisse dicatur nouam scilicet formam sub eadem pouestate comperire. Nulli tamen ausi sunt antiquam scripturam mutare. Verum Papyriano teste et nonnullis aliis quanto expeditior est ψ quam ps, tanto ps quam bs esse uidet, ideoque dictioens graecas per ψ scriptas, quandoque quamdein in ps transferimus, ut psalmus psitacus pseudolus terpsichore aethiops. Nonnunquam uero in bs, ut αψύρτος absyrtus, αραψ arabs. Sane ps uel bs nunquuam in eadem syllaba coniungit in fine noimatiui, nisi cuius genitiuus in pis uel bis desinit ut Pelops Pelopis, aethiops aethiopis, arabs arabis. Quod non solum in graecis quoque sed etam in latinis quoque obseruamus, ut stirps stirpis, princeps principis, urbs urbis, caelebs caelibis.
DE ordinatone litterarum inuicem tam uocalium quam consonantium, et primo de ordine uocalium. Vm ergo de litteris et eorum nominibus figurisque ex potestate et sententia clarissimorum uirorum disseruerimus, Restat iam de earundem ordinatione in syllaba deinceps pertractare, et a uocalibus incipientes haec primum annotanda uident. Quod uocalis unica non nisi abusiue syllaba dici potest, hoc ex ui nominis syllabae clarissime apparere potest. Nam syllaba dictio graeca est a συμβάλλω uerbo, quod est comprehendo deducta. Vnde et syllaba ipia comprehensio dici pont, quae non nisi ex pluribus, hoc em adminus ex duobus recte fieri ualet. Sed quia communiter syllaba pro uoce litterali accipitur, quae sub uno accentu et uno spiritu indistanter profertur. Consueuimus etiam uocales singulas pro sigulis syllabis accipere. Itaque ab una littera incipiens syllaba, non ultra sex litteras progredi potest, ut a ab arx mars stans stirpis.
Tres uocales in eadem syllaba locari non possunt.
Nunquam etiam tres uocales in eadem syllaba recte locari possunt. Nam u et a non aliter diphthongis coniunguntur, nisi loco consonantium apponantur, uel ipsum u uim litterae amittat.
Duea uocales in diphthongum coniunctae ponuntur in eadeim syllaba.
VT duae uocales cum diphthongum conficiunt unicam, iam tuncsyllabam efficere V ualent ut Aeneas, Caesar, mcnia, oenophorum, audio, gaudeo, Eugenius, Perseus.
Quibus diphthongis utunt latini et graeci, et quas ex graecis traducimus.