Jump to content

Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/26

E Wikisource
Haec pagina emendata est

nunc grex cum x dicimus, quod genitiuus indicat gregis, eodem modo Vlisses prius cum duplici. ss. ubi nunc Vlixes cum x scribimus, quam litteraturam cum duplicato. ss. graeci etiam obseruant, dicentes οδυσσsυς, unde quod apud dores δiσσα, quod est bina cum gemino. ss. scribitur, saepe ab Homero δiξα cum per ponitur. Verum graeci sequente. s. nunquam per praeponunt, sed illam in s quae simplex em connertunt, ut pro et στασiσ non sστασiς, sed exστασiς cum. x. scribunt. Cuius haec ratio uidetur quia ρ geminari aliqua consonante antecedente minime pont. At x cum loco c et s uel g et s uel s gemini s. fungat. Si illam in eadem dictione. s. sequeret, contingeret illam post c uel g geminari, quod fieri non potest. Quae sane ratio adeo concludere uidet, ut nullo pacto s. post x etiam in seriptura nrunta scribere debeamus. Quod teste Quintiliano libro VIIII. de institutione oratoria reprehendit luranius, Messala in libro de s littera defendit, Ita ut non recta illorum dici possit scriptura, quam supra cum de littera s tractaret recensuiuns, ubi dicebant a pecto exspecto cum s post x scribedum esse uel exsoratus ut alii. Quod si liceret licebat etiam post bs, uel ps, quas loco ψ duplicis accipimus addere s, ita ut diceremus obssessus uel absspectus cum duplici. s. post b quod minime licet. Nec etiam more graecorum. x. in c sequente s conuertimus, sed teste Prisciano x solam absque s apponimus. Ita ut quotienscumque ex praepositio composita praeponit dictionibus incipientibus a uocalibus uel ab his q̃uattuor consonantibus, hoc em c p s ipsa integra manet. Sed ex his quattuor consonantibus sola s abiicit ut exaro, exeo, exigo, exoleo, exuro, excutio, explodo, extraho, exequor, expecto, exequiae, expes. Sed dubium de exsicco, et de exsibilo restat, quae absque s non posse scribi uidentur, ut ait Papyrianus, quamre et caetera simili modo potuisse scribi apparet. Vnde antiquorum forte consuetudo magis in his quam grammaticorum ratio sectanda erit. Tramsit x teste Prisciano per deriuationem in u consonantem ut nix niuis, in ct ut nox noctis, subit etiam loco aspirationis, ut ueho uexi traho traxi.

DE y littera

Y Littera uocalis est anceps et liquida, hoc est quae facile, modo produci modo corripi pont. Hanc in solis dictionibus graecis, et eo loco quo illi scribunt, et nos scribere debemus. Nec in ullis latinis ponere prorsus debemus, quia ob id tantum suscepimus, ut propriam dictionum graecarum scripturam, quas ab illis recepimus, in transcribendo seruaremus. Nam cum pro latinis dictionibus. i. nostrum habeamus, graecas litteras intermiscere non debemus. Sane ueteres nostros illam transcribendo in pluribus dictionibus mutasse, ac pro illa u quoque nonnumquam uero o posuisse comperio, ut Δὑo duo, Iuυς mus, συς, et inde diminutiuum sucula, κυβερνήτης gubernator, κυμινος cuminus uel cuminum, κυπαφισσος cupressus, κυμη cumae, quod urbis est nomen, ut in dictionibus uidebimus, μυραινα murena, quod piscis est nomen, μυλλος mullus nomen est piscis, ut Iuuenalis, Mullum sex milibus emit, θυννοσ thunuus, similiter est piscis, στυππεια stupa, ωορφυρα purpura, τυμβα tumba, φυγη fuga, φυκος phucus βοτρυς botrus γονυ genu, σαμβυκα sambuca genus est instrumenti musici ζυγος iugum, συλλας sulla, et plura alia quae simili mon y graecum in u nostrum conuertunt. Nam sullam quem iam dicimus syllam in antiquis codicibus et emendatissimis cum u scriptum, et nos ipsi saepissime aspeximus, et a doctissimis uiris nostrae aetatis et conterraneis meis Leonardo et Carulo Arretinis, sic antiquos scriptitasse confirmari audiui. Vnde uidemur secuti aeoles qui ipsum y graecum sono ipsius u soliti erant saepissime pronunciare. Itaque si eorum poetae nonumquam ipsi y graeco ascribebant o non id quoque factintabant, ut diphthongum facerent, quamadmodum ex diligentissimorum grammaticorum testimonio comperimus, quia illam corripiebant,