Jump to content

Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/29

E Wikisource
Haec pagina emendata est

pausia dicitur cum ait libro. geor. ii. Orchites et radii et amara pausia baca. Plinius uero libro. xv. naturalis historiae: Tria inquit sunt oleae genera orchites radii et posiae. uerum e contrario antiqui quandoque Prisciano auctore au diphthongum, pro ponebant: ut austrum pro ostrum, ausculum pro osculum. Item teste Seruio in primum. geor. caudex pro codex, saurex pro sorex, caules pro coles, caurus pro corus. DE. ευ diphthongo. Tertia diphthongus apud illos fit ex ε cum υ psilon, sic ευ, quae sub uno accentu et una syllaba quemadmodum alia quaeque ab illis profertᷣum, uel uti si proferatur eua ablato a, et haec quoque cum in dictionibus graecis ad nostros transfertum, per eu nostram diphthongum scribitur, ut ἐυγένιοσ Eugenius, ἐυανγέλιον euangelium. et uniuersaliter ubicunqne maiores nostri has duas diphthongos in dictionibus graecis compererunt. s. αυ et ευ, fere semper loco υ psilon u latinum posuerunt. Ex quo certum haberi potest, illud u apud illos in suis diphthongis sonum suum deperdidisse, cum neque sit u neque ut u nostrum ab illis, sed ut i proferatur. Quamquam antiqui aeoles a quibus nostra grammatica ut plurimum deducta fuit, sono ipsius u saepe ipsum υ proferebant, ust upra uidimus. Verum et nonumquam ex ipsa diphthongo ευ cum ad litteraturam nostram traducimus, litteram unam abiicimus, et alteram retinemus, uel ut alii dicunt tota diphthongus in alteram litterarum conuertitur, quod ad idem tendit, et abiicimus quandoque quidem υ. Et retinemus e productam, ut αχιλλευσ Achilles, οδισσευς Vlixes, ωερσέυσ Perses, quamquam etiam Perseus a nostris dicatur. Quandoque uero abiicimus e, et retinemus i, quod in u nostrum productam similiter conuertimus, ut φευγω fugio, φευγη fuga, de qua dictione cum f scripta in sequentibus fiet sermo. DE ει diphthongo. QVarta diphthongus fit ex ε, cum ι sic ει, in qua ε sonum suum perdit, et diphthongus tota uoce ipsius i simplicis profertur. Non tamen eius loco i simplex ab illis scrib pont. At cum apud nos transfertur, non potest in aliam diphthongum sibi correspondentem conuerti, quam non habemus. Sed aliquando quidem illam in i simplex transferimus, ut Νειλοσ nilus, ωλέιαδεσ pliades, ubi abiicimus e, et retinemus i. Virg. libro primo. aenei. Arcturum pliadesque hyades geminosque triones, ubi non solum abiecit e ut diximus, sed ipsum i ac si fuisset in dictionibus latinis ante uocalem corripuit. Aliquando uero diphthongum ipsam in simplex e semper productam couuertimus, ut χορεια chorea, σπονδειος spondeus, uerum et aliquando eadem diphthongus apud nos cum transfertur diuiditum, et ambae litterae diuisae a nobis proferunt, ut in ea dictione, quam diximus transtulerunt, ut plurimum nostri poetae pleiades. In qua diphthongus ipsa diuidit, et i simplex consonans efficitur, quamobrem in hac ipsa diphthongi diuisione semper primam producimus. Secundam uero quandoque quidem corripimus. et tunc quoque super primam more graecorum accentum seruamus, ut Virgilius libro geor. primo, Pleiadesque hyades, claramque licaonis arcton. similiter Ouidius libro. iiii. fastorum, Pleiades incipiunt humeros releuare paternos. Nanque non potest scribi pliades cum solo i, quia tunc quoque prima illius breui existente carmen claudicaret, ut libro primo. aenei. Virgilius ipse obseruauit primam corripiens, ut proxime ostendimus. Non. n. in noibus non propriis eandem uno loco longam, et alio breuem ponimus. Quandoque uero secundam eius dictionis syllabam secundum aliquos etiam producimus, et in illam accentum transferimus, ut Propertius ad Cinthiam, Non haec pleiades faciunt, neque aquosus orion. Lucanus libro. vi. Pleiadumque soror genitrix mea, maximus atla est euus, fecundum alios uero fit diaeresis, hoc est diuisio diphthongi grecae et remanet i uocalis ac breuis una cum a uoacali sequente