Jump to content

Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/30

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ita ut sit ibi dactylus et accentus super prima remaneat. praeter haecaunt diphthongus ipsa ει nonnunquam a nostris graeco more describitur, ut a Virgilio in Pollione dum ait, Orphei calliopea lino formosus apollo. Et in Sileno, Caucaseasque refert uolucres, furtumque promothei. Idem libro primo, aenei. lam ualidam ilionei nauem, iam fortis achatae. in quibus ει pro unica syllaba et unica diphthongo apposuit. Vt testi en Macrobius libro saturnalium, et metrorum scansio indicat, quae diuisis illis litteris fieri non posset. Immo quod plus est comperimus uetustissimos nostros semper pro i longo diphthongum hanc scriptitasse. Vnde id quoque Lucilium praecepisse rettulit Quintilianus cum ait, Iam pueri uenere e postremum facito atque i ut puerei plures faciant, ac deinceps idem mendaci furique addes e cum clati furei iusseris. quid quod apud ariminum in triumphali arcu, qui iam pro porta urbis habetur scriptum antiquissimis litteris, adhuc aspicere libet. CELEBERRlMEIS ITTALIAE VIElS pro celeberris italiae uiis. Et non longe ab urbe roma in loco quem aureliam iam uocant scriptum aspexi, Sibi Sueis pro suis. Vnde etiam Prisciano teste libro octauo scribebant antiquissimi, uo o ueis, cum diphthongo ει in secunda persona pro eo quod dicimus uis, ubi diphthongum in i longam commutauimus. Quare illorum obseruantiam superuacuam dixit Quintilianus in primo, quia i tam longae quam breuis naturam habet, tum ut ait in commodum aliquamdo.

DE oi diphtongo

QVinta diphthongus fit ex o cum i sic oi, in qua o sonum suum omnino apud illos perdit, et profertur solum ut i nostrum pro ipso tamen scribi ab illis non potest, nec e contrario. Quam utique diphthongum, cum nos ex dictionibus graecis in latinum sermonem transcribimus, in eam conuertimus diphthongum, quam per oe scribere consueuimus. nam o remanente, i in e conuertimus, et fit oe diphthongus, ut φoιβος Phoebus, οιστρος oestrum. Virg. hbro geor, pnmo, Cui nomem asilo romanum est oestrum grai uertere uocantes, oινoφορος oenophorum. Iuuenalis, Tandem illa uenit rubicundula totum oenophorum sitiens. aliquando uero remanentibus eisdem litteris illam nos diuidimus, ut τροiα troia, tυemβoiα euboia, ubi i duplicis consonantis uim obtinet. Aliquando aunt totam diphthongum in simplex o conuertimus, utπonixμe poema, ποιsτς poeta. Nam diphthongus tota in o tramsfertur, et illud. I. quod diphthongum sequitur, in e nostrum commutatur. Quandoque uero et ipsam diphthonguml in simplex u noIttum auertimus, ut poινIκxς punicus.

DE ou diphthongproo.

sexta diphtongus sit ex o cum e psilon sic oυ, ubi utraque uocalis sonum suum pdi, , et sonum latini u simpliciter assumit, quando scilicet u nostrum uocale em cum ergo illam traducimus in u latinum conuertimus. Verum ut ostendit Seruius in x. aenei. Consueuerunt antiqui nostri illam in o diphthongum tramsferre, ut et diphthongum nos haberemus ubi illi habebant. Nec graeca modo sed pleraque ex nruntis, quae nos per u scribimus, antiqui per o diphthongum scriptitabant, ut mcrus pro murus, quod obseruasse Virgilium in praefato libro. x. testat idem Seruius cum ait, Quin intrant portas atque ipsis prσlia miscent Aggeribus moerorum, quipro murorum, ubi primam cum diphthongo scriptam dixit. Similiter moenia cum x diphthongo pro munia scribi asseruit, pnio pro punio, quod eodem teste a pna uenit, hinc et pcnica regna uides, de quibus in pattitulatibus dictionibus latius uidebimus.

DE diphthongo υι

Septima diphthongus fit ex e psilon et i paruo coniunctis inuicem hoc mon XVi, quae unius ilongi sonum seruat, quam apud latinos in ipsis dictionibus graetis, quas latine transcribunt sicprorsus ut iacet apud graecos obseruatam conperimus,