Jump to content

Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/36

E Wikisource
Haec pagina emendata est

differentiam transit b in u uocalem, ut ex ab et fugio non dicimus abfugio cum b, neque affugio cum duplicato f, sed aufugio cum u uocali scribimus, et proferimus. Similiter ex ab et fero non dicimus abfero cum b, nec affero cum duplicato f, sed aufero. Cuius causam dixit Cicero in eo libro qui inscriptus est orator, ut fieret uox pronunciatu audituque lenior. Et subdit haec inquit praepositio praeter haec duo uerba nullo alio in uerbo reperietur. s. conuersa in au diphthongum. Sed dubium fuit apud aliquos, uersa ne sit et mutata ab praepositio in au syllabam propter lenitatem uocis, ut dixit Cicero, an potius au particula sua sit prnpria origine, et perinde ut pleraeque aliae praepositiones a graecis, ita haec quoque inde accepta sit, quod aliis diffiniendum relinquo. Non etiam componitur ab cum dictione incipiente a g, sed cum dictione aspirata, quae et integra manet, quod idem est ac si cum incipienti a uocali componeretur, ut abhorreo, quod ablatiuum exposcit, cum dicimus abhorreo ab hac re, ac si diceremus per quam alienus sum ab hac re. Nam semper in huiusmodi significatione ablatiuum requirit. At exhorreo hanc rem cum accusatiuo construitur, et idem em quod expauesco. Componit etiam ab praepositio cum dictionibus incipientibus ab l, et integra manet, ut abluo, quod ex ab et luo componit, ablacto, , ablatiuus. At cum dictionibus incipientibus ab m non componitur ab praepositio. Sed cum incipientibus ab n compositionem ficit, et integra manet, ut abnego abnepos, qui filius est pronepotis, quasi seiumctus a nepote. Aonuo quod em recuso ex ab componitur, et nuo, quod apud uetustissimos pro uolo habebatur. Vnde nutus et numen quod est dei nutus, hoc est imperiuim et potestas. Virg. in primo aenei. Meo sine niumine uenti. Et a nuo nuto uerbum descendit, quod proprie ad animum spectat, cum dubitans est et nesciens quo se pootissimum conferat. Significat etiam alicuius malae soli datae molis ruinam minitare, ut Virg. in buucolicis, Aspice conuexo niutantem pondere m undum, At cum dictione incipiente a p, non componitur ab. Cum ea uero quae incipit ab r componitur et in nonnullis b in r commutatur, ut arripio, quod ut innuit Priscianus in secundo libro ex ab et rapio componitur, et inde arreptitiuus is dicit, qui a demone rapitur. ln qbusdam aut m differentiae causa ut putat Papyriaius integrum b remanet, ut abro go et abrado, ne si arrogo et arrado cum duplicato r scribamus, dubium sit an ab uelad praepositio componatur, quae scilicet consonanteim suam in r commutauit. Simili modo et nos de ab re putamus, ne si arre cum duplicato r dicatur, quidam genitiuum eius quod est arra uel datiuum esse existiment. Et significat ab re quasi praeter rem, hoc est indecens et inconueniens. Liuius libro octauo, Hiaec et si omnes diuini humanique moris memoria aboleuit, noua peregrinaque omnia priscis ac patriis praeferrndo, haud ab re duxi uerbis quoque ipsis, ut tradita numcupataque sunt referre. Idem libro. xxxv. et quĩ prope absc. ssa res erat, tamen non ab rem esse Quintio uisum est soriorium aliquos legatos interesse ei concilio. Suetonius in Aiugusti uita. Et quando ad hoc uentum non ab re fuenit subtexere, quae ei prius quĩ nasceretur et ipso natali die et deinceps euenerint. Et plura alia quae possent adduci exempla, in quibus omibus ab re indecens et inconueniens, et praeter rem designat. Nec temere aut sine causa ut quidam somniat. Sane cum dictione incipiente ab s praepositio ab raro componitur, ut absumo, quod etiam cum unico m scribitur. At uero cum dictione incipiente a t componi non consueuit, nisi pro ab ponatur abs, ut abstineo, abstractus, abstinens, a quo et termetum quod est uinum fit abstemius, abstergo, absterreo et similia. Non etiam compomitur cum incipientibus ab x uel z.

Ob praepositio simili modo componit. Et nonnum quĩ immutabilem retinet b. Nonnunquĩ uero in eas consonantes conuertit, a quibussequens dictio, cum qua tomponit initium sumit